{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.37","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.37","ref":"6.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.37.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 58; lib. x in Job, num. 7.) Secreta sapientiae Dei sunt judicia, quod gentilitas, cum nulla apud Deum merita habuerit, reconciliationis tamem gratiam ex sola misericordia accepit. Unde bene per Paulum dicitur; Gentes autem super misericordia honorare Deum(l Petr. it, 10). Unde rursum scriptum est: Et quæ non consectua misericordia, nunc autem misericordiam consecuta. Locus igitur misericordiae Dei est ipsa geotilitas, cujus culpa districtus judex si juste animadverteret, ad reconciliationem gratiæ nunquam veniret. Secreta itaque sapientiae ejus pauci valeut inquirere, sed nul- Ius invenire, quia quod super nos de nobis ab immortali sapientia non injuste disponitur, justum profecto est ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Sed haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere, utcunque jam incomprehensibilitatis ejus est potentiam videre, quia etsi in ipsa consiliorum inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, et cum secreta Dei judicia de repulsione Judaeorum et vocatione gentilium discuteret, et ad ea pervenire non posset, dicebat: altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibila sunt Judicia ejus, investigabiles vice ejus Quis enim cognovit sensum Domini, vel quis consiliarius ejus fuit(Rom. xi, 33)? Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitationem infirmitatis propriae lacessendo proficiens, præmittit, dicens: O homo, tu quia ea, qui respondeas Deo? Nunquid dicetfigmentum ei, qui se finxit, quare me fecisti sic (Rom. IX, 20)? Quia igitur Dei judicia pertingere nou valens, ad infirmitatis suae cogitationem rediit: et ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens, invenit, quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret: quem sua infirmitas a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas junxit.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.36","label":"Part 2, Book 6, Chapter 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.36"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.38","label":"Part 2, Book 6, Chapter 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.38"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}