{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.38","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.38","ref":"6.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.38.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"(In exposit. B. Job, lib. i, num. i; Reg. Pastor. part. III. c. 11.) De beato Job legitur quod fuerit simplex et rectus. Nonnulli namque ita simplices sunt, ut rectum quid sit ignorent. Se'i eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudiois non assurgunt, quia dum esse cauti per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Admonendi sunt ergo simplices, ut bono simplicitatis prudentiam semper adjungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudenti non amittant. Hinc est quoddoctor gentium Paulas discipulos admonet, dicens:: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Hinc rursum dicit: Nolite pueri sensibus effici, sed malitia estote parvuli (I Cor. xiv, 20). Hinc per semetipsarn Veritas discipulis praecipit, dicens: Estole prudentes sicut serpentei, et simplices sicut columbæ (Matth. x, 61). Utraque enim necessario conjunxit in admonitione, ut simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astuliam simplicilas columbae temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecitl. Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur et in igne sanctus Spiritus ostenditur quomam quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.37","label":"Part 2, Book 6, Chapter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.37"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.1.1-2-20","label":"6.1.1 to 6.1.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1.1-2"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}