{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.49","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.49","ref":"6.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.49.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":166,"text":"(Homil. 29, in Evang., n. 3.) Vera fides est quae in hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. Hinc est quod quibusdam falsis fidelibus Paulus ait: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 6). Hinc Joannes ait: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Quod cum ita sit, fidei nostrae veritatem in vitæ nostraeconsideratione debemus agnoscere. Tunc enim veraciter fideles sumus, si quod verbis promittimus operibus complemus. In die quippe baptismatis, omnibus nos antiqui hostis operibus et omnibus pompis abrenuntiare promisimus. Itaque unusquisque vestrum ad considerationem suam mentis oculos reducat, et si servat post baptismum quod ante baptismum epopondit, certusjam quia fidelis est gaudeat. Sed ecce quod promisit minime servavit, sed ad exercenda prava opera, ad concupiscendas mundi pompas dilapsus est: videamus si jam scit plaogere quod erravit. Apud misericordem namque Judicem, nec ille fallax habebitur qni ad veritatem revertitur, etiam ipostquam mentitur, quia omnipotens Deus dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc quod erravimus abscondit.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.2-12","label":"Part 2, Book 6, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.2-12"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6-15","label":"Part 2, Book 6, CAP. VI.- Nolite diligere mundum (I Joan. II. 15)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6-15"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}