{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.5-18","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-18","ref":"6.5-18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-18.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Ecce haec investigare non vales, et tamen credis. Cur ergo de resurrectionis gloria disputando et discutiendo dubitas, qui tam multa mysteria sine discussione credidisti f Qui tamen si resurrectionem carnis non credis, omnia sine causa credidisti, quia et in hoc angelorum spectaculo videris quidem velociter currere, sed postquam cursum peregeris, ne bravium accipias adversaris. Unde per Paulum dicitur: Sic currite, ut comprehendatis (/ Cor. IX, 24). Qui rursus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus (/ Cor.xv,19). Divinæ autem virtutis mysteria, quæ comprehendi non possunt, non intellectu sunt discutienda, sed fide veneranda. Sciendum itaque nobis est quia quidquid ratione hominis comprehendi potest, mirum esse jam non potest; sed sola est ratio in miraculis potentia facientis. Ecce dum de resurrectione carnis loquimur, in ea tractanda paululum immorati sumus. Considerare autem libet qui nos sumus qui ista tractamus: certe ex gentibus venimus, certe patres nostri lignorum ac lapidum cultores fuerunt. Unde igitur hoc nobis ut tam profunda mysteria Scripturarum memoremus? Agamus gratias uni qui cuncta quae de eo in sacro eloquio scripta sunt opere implevit, ut quae intelligi audita non poterant viso panderentur. Ibi quippe incarntio, ibi passio, ibi mors, ibi resurrectio, ibi continetur illius ascensio. Sed quis nostrum haec audita crederet, nisi facta cognovisset? Signatum ergo librum sicut in hac Joannis Apocalypsi (Cap. v) legitur, quem aperire et legere nullus poterat, leo de tribu Juda aperuit: quoniam omnia ejus nobis mysteria in sua passione ac resurrectione patefecit. Et per hoc quod infirmitalis nostrae mala pertulit, suae nobis potentiae et claritatis bona monstravit. Caro enim factus est, ut nos spirituales faceret; benigne inclinatus est, ut elevaret: exiit, ut introduceret: visibilis apparuit, ut invisibilia monstraret: flagella pertulit, ut sanaret: opprobria et irrisiones sustinuit, ut nos ab opprobrio aeterno liberaret; mortuus est, ut vivificaret. Agamus ergo gratias vivificanti et mortuo, et ideo amplius vivificanti quia mortuo, qui per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus ad fortitudinis suae gloriam perduxit in qua vivit et regnat cum Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saeculi sæculorum. Amen.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.4.13-30","label":"6.4.13 to 6.4.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4.13"},"next":null,"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}