{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.5-5","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-5","ref":"6.5-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.5-5.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"(In exposit. B. Job, lib. xxx, num. 47, 48.) Sicut cervae quae incurvantur ad telum, et pariunt, et rugitus emittunt, sic prædicatores sancti rugiunt, dum per incurvationem suam in conversatione lucis auditorum animas gignunt, quia eos ab aeternis suppliciis removere, nisi flendo non possunt. Nunc enim in lacrymis seminant, ut segetem postmodum gaudiorum metant; nunc quasi cervæ in partus sunt dolore, ut spirituali prole postmodum sint fecundi. Ut enim de multis unum loquar, video Paulum quasi quamdam cervam in partu suo magni doloris rugitos emittentem, ait enim: Filiolimei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: vellemapud vos esse modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Ecce mutare vult vocem in partu suo, ut sermo prædiocationis in rugitum vertatur doloris. Mutare vult vocem; quia quos jam praedicando pepererat, reformando gemens iterum parturiebat. Quadem rugitumhaeccerva pariens emittebat, quando eisdem post se redeuntibus exclamare cogebatur, dicens: insensati Galatæ, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et: Cur sic stulti estis, ut cum spiritu cæperitis, nunc carne consummamini? Vel certe: Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Qualis in hujus cervæ partu rugitus fuit, quæ diu conceptos filios cum tot difficultatibus peperit, et quandoque partus ad uterum malatiæ rediisse cognovit? Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris, quae et postquam concepta potuit edere, rursum est compulsa, exstincta suscitare. Notandum vero summopere est quod cervæ incurvantur ut pariant, quia nimirum si erectae starent parere non valerent.. Similiter praedicatores sancti, nisi ab illa immensitate contemplationis internæ quam capiunt, ad infirmitatem nostram bumillima praedicatione, quasi quadam incurvatione, descenderent, nunquam utique filios in fide procrearent. Nobisquippe prodesse non possent, si in suae altitudinis erectionepersisterent; sed videamus cervam sese ut pariat incurvantem: Ego igitur non potui vobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (/ Cor. II, 1, 2). Atque mox eisdem incurvationis causas exsequitur, dicens: Nondum enim poteratis, sed nec aduc quidem potestis (Ibid.) Sed hanc cervam quae propter nos incurvata est quaeso videamus erectam. Ait: Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. n, 6). Et rursum: Sive mente excedimus beo (11 Cor. v, 13). Cnm vero mente exeedit Deo, excessum ejus omnino non accepimus. Ut ergo nos lucretur, incurvatur ad nos, unde illic apte subjungit: Sive sobrii sumus, vobis.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.4-3","label":"Part 2, Book 6, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.4-3"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.6-3","label":"Part 2, Book 6, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.6-3"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}