{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Expositione Novi Testamenti 6.9-3","citation":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.9-3","ref":"6.9-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.9-3.md","author":{"name":"Alulfus Tornacensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis"},"work":{"title":"De Expositione Novi Testamenti","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"(In exposit. B. Job, lib. v, num. 4.) Electi Dei mori mundo funditus concupiscunt, ut sicut in saeculo ipsi nihil appetunt, ita jam a saeculo nulla obligatione teneantur. Et plerumque contingit ut jam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus hominem occupationibus astringat; et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim vivus adhuc mundos eum concepiscit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit. Unde bene Paulus cum et ipse saeculum perfecte despiccret, et talem se factum videret quod jam hoc saeculum omnino concupiscere non posset, ruptis hujus vitæ vinculis liber dicit: Mihi mundus crucifixus est, et egomundo. Mundusquippe ei crucifixus fuerat, quia hunc cordi suo jam mortuum non amabat. Seid ei scriptum crucifixerat, quia talem se ei exhibere studuit, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Paulus ergo qui se totum huic mundo mortuum esse prohibebat, non sufficit ut diceret: Mundo crucifixus sum, nisi etiam praetermitteret: Mihi mundus crucifixus est, ut non tantummodo mortuum, sed etiam mundum sibi mortuum esse testaretur, quatenus nec ipse mundum, nec ipsum jam mundus appeteret. Si enim duo fortasse in uno sint, quorum unus vivus, alter vero sit mortuus, ctsi mortuus vivum non videt, vivus tamen mortuum videt: si vero utrique sint mortui, alter alterum nequaquamvidet. Ita qui jam mundum, alter amat, sed tamen ab illo vel non volens amatur, etsi ipse velut mortuus mundum non videt, hanc tamen mundus adhuc non mortuus videt. Si vero nec ipse mundum in amoret retinet, nec rursum a mundi amore retinetur, sibi vicissim utrique sunt exstincti, qua dum alter non appetit quasi mortuus, mortuum non attendit. Quoniam igitur Paulus nec mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipsequaerebatur, et se mundo et mundum sibi crucifixum esse glorialur. Ut enim ostenderet quia per abjectionem qua se humiliando dejecerat talis jam factus esset ut nec ipse mundum, nec mundus ipsum concupisceret, non solum ait se mundo crucifixum, et mundi gloriam quam appeteret ipse tanquam mortuus non videret, sed etiam sibi mundum asseruit crocifixum: in quo se tanta humilitate dejecerat, ut et ipse mundus tanquam mortuus, Paulum humilem atque despectum jam videre nequaquam posset.","prev":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.8-4","label":"Part 2, Book 6, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.8-4"},"next":{"citation":"De Expositione Novi Testamenti 6.1-4","label":"Part 2, Book 6, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/alulfus-tornacensis/de-expositione-novi-testamenti/6.1-4"},"credit":{"text":"Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1310/tmp1310/tmp1310.tmp1310.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}