{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Observationes de lumine Boreali 6","citation":"Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/6.md","author":{"name":"Anders Celsius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius"},"work":{"title":"Observationes de lumine Boreali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Ceterum extendebatur inter pectus & caudam Cygni, in parte borea paulo supra Lyram terminatus. Inferior vero & lucidior arcus jam valde humilis existebat, maximam partem disparens; adeo ut nonnihil luminis sub Cassiopea restaret, quod tamen late extensum erat & extenuatum. Ceterum hic arcus stellarum lumen non transmittebat. Hor. 9½. Omne lumen diluebatur, & tanquam tenuis nubes, boream versus usque ad Bootem sese inclinando, lente progrediebatur. Deinde tota haec lux in obscuriorem quandam fasciam degenerabat, quae sub cauda Cygni altissima, infra ejus pectus porrigebatur. In hac fascia stellae conspici omnino poterant. Hor. 9¾. Fascia haec arcum regularem formabat, qui sub capite arietis initium sumens, per caput Andromedae & caudam cygni usque ad Coronam producebatur. Altissimum arcus punctum sub capite Cephei quam proxime aestimabatur. Sed mox in medio luminis, boream versus, condensata quaedam nigredo notabatur, & lumen in parte australi, haud aliter, ac tenuis nubes boream versus procedens, diffundebatur. Deinde lumen obscurius omni ex parte diluebatur, in eadem, ut antea, altitudine haerens. Ceterum arcus jam in medio Herculis terminatus, ab ea parte horizontem non pertingebat. Hor. 10¼. Arcus iterum clarior distinguebatur, supra caput Andromedae & caudam cygni elevatus. Sub arcu coelum obscurius apparebat. Sed mox omne lumen usque ad horizontem diffundebatur. Hor. 10½. Arcus rursus, praecipue in termino australi, perspicue & distincte spectabatur, priori altitudine & amplitudine, sed latitudine inter Caput & humeros Andromedae comprehensa, gaudens. Coelum infra arcum coeruleo vel solito colore conspicuum. Hor. 10¾. Arcus fere usque in horizontem dispergebatur, coelo tamen coeruleo quibusdam locis apparente, astrisque per arcum & infra illum semper emicantibus.","prev":{"citation":"Observationes de lumine Boreali 5","label":"EXEMPLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/5"},"next":{"citation":"Observationes de lumine Boreali 7","label":"EXEMPLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/anders-celsius/observationes-de-lumine-boreali/7"},"credit":{"text":"Anders Celsius, Observationes de lumine Boreali. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Observationes_de_lumine_Boreali","quality":"ocr"}}