{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 105","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/105.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Si enim fuissent osseae, leui de causa frangerentur & dormienti animali essent impedimento: si molles & carneae, non seruarent figuram fornicis, vel conchę, aërisque ingressum à prohiberent, facilè enim concidit caro, contunditur, nec sonum repellit. Quia ergo sunt cartilagineae, & occursantium eludunt impetum, & cauum satis amplum efformant, quod irruentis aëris, si fortè audiendi meatum praeterfugerit, sonum excipit. Sic Hadrianus Imperator vt acutiùs audiret, manus cauas auribus obtendebat: & quibus ex vulnere, aut alia quauis de causa praecisae sunt aures, ij sonos & articulatas voces fluitantis aquae aut resonantis cicadae in modum exaudiunt. Sunt cartilagines hae supernè crassiores & duriores, intus extraque par tes habent tum simas, tum gibbas. Tota earum circumuolutio ἔλιξ, id est, voluula dicitur. De nasi cartilaginibus. CAP. VI. ASI extrema sunt cartilaginea, vt commodiùs emungi, vt faciliùs inspirantibus nobis dilatari & expirantibus foedosque odores auer santibus celeriùs occludi, vt denique externos impetus quassantes contundentesque tutiùs effugere possit. Cartilagines nasi quinque sunt, duae elatiores, nasi ossibus asperis adnatae, & tres inferiores, quarum duae laterales inter respirandum mobiles πτερύγια Graecis dicuntur, Latinis alae aut pinnae, Rufo ὑπηναὶ; media verò septi modo vtramque discludens διάφραγμα nuncupatur. De epiglottide. CAP. VII. ARTILAGO elegans est & figura & vsu, quam Graeci ἐπιγλωττίδα dicunt, Hippocrates κλήττρον vocat, Latini laryngis operculum, opertorium cauae pulmonis, minorem linguam & lingulam, quia linguae formam refert; licet veriùs epiglottis dicatur, quia laryngis rimae incumbit, quam γλωττίδα Galenus appellat; est enim γλωττὸς rimula ex duabus arytaenoides processibus efformata, ligulae similis, quam ex arundinum laminis inuicem compactis tibiis accommodari videmus; haec ad vocum modulationem mirum in modum confert, & Galeno praecipuum creditur vocis instrumentum. Epiglottis ergo glor tidi incumbens, hederae folium exprimit, ex lata & ampliore basi in mucronem non valdè acutum sensim desinens. Basis in superiore & interiore tiroides cartilaginis regione visitur, mucro ad palatum vergit. Cartilagineum porrò debuit esse hoc operculum, non osseum, nec membraneum, vt celerrimè deprimi, dum cibi & potus in ventriculum illabuntur, & statim erigi ad aëris inspirationem possit: mollia, vt carnosa & membranosa facilè quidem concidunt, sed semel depressa difficilè a: tolluntur; ossea semper erecta manent; cartilago vtrumque pręstat com modè. Sunt huius cartilaginis vsus duo; alter, vt laryngem operiat, ne in epulando cibi & potus in arteriam & pulmones ferantur; alter, vt aërem à pulmonibus vi & Cur aures cartilagineae. Vsus auricilarum. Cur nares cartilagineae. Nasi cartilaginesquinque, Epiglottidis nomina. Quid propriè glottis. Epiglottidis ngura. Cur epiglottis cartilaginea. Epiglottidis vsus duplex. Cur larynx cartilaginens. Quatuor constat cartilaginabuis. Scutiformis cirtilago. Annularis. Arytenoides. Error Columbi Cur arteria cartilaginea.","prev":{"citation":"Historia anatomica 104.5-6","label":"104.5 to 104.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/104.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 106.1-4","label":"106.1 to 106.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/106.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/106.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}