{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 109","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/109.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":443,"text":"Ligamentum ergo propriè dictum, Graecis σένδεσμος, Latinis compula & vinculum dici conLigamenta sueuit. Hippocrates & Galenus interdum νεύρα vocant. Ille quidem libro de locis in nerui appelhomine, dum hęc scribit. τὰ δὲ νεῦρα πιέζουσι τὰ ἄρθρα καὶ πρὸς τῷ ὀστέῳ πε lantur. φύκασι. id est, nerui colligant articulos & ossibus adhaerent. Hic vero dum libello de ossibus eam symphysis speciem, quae fit per ligamenta, appellat συνεύρωσιν. Ligamenti naturam breuis hęc patefaciet definitio. Ligamentum pars est similaris frigida & sicca, Ligamenti demediam inter neruum & cartilaginem natura obtinens, ex seminis portione lenta caloris finiti. vi genita, varios in colligando, continendo, tegendo & musculis constituendis vsus pręstans. De ligamenti temperie, quae forma est similaris partis, conuenit inter omnes, frigida enim est & sicca, licet peculiaria articulorum ligamenta mucoso quodam lentoque humore oblinantur, de his verò quę eam comitantur, consequuntur, eique accidunt, dubitarunt quidam; sequuntur temperiem durities, mollities, accidunt autem sensus motusque. Nos ligamenta mediae esse naturae inter cartilagines & neruos putamus, duriora enim sunt neruis, ne in vehementioribus motibus disrumpantur, & molliora cartilaginibus, vt musculis ossa mouentibus facilè obseCur insensilia quantur. Sunt autem ferè omnia insensilia, tum quia neruos non excipiunt, tum sunt. quia ob perpetuos eorum motus semper tristis & querula animalium vita fuisset. Obiectio. Quod si obiiciat argutiolus quidam ex Galeni lib. 3. de facultat. naturalibus, ligamenta ex fibris sensibilibus constare; hoc illi responsum dabo, per sensibiles, non Solutio. sensitiuas, sed sensui conspicuas intellexisse: nihil ergo haec mutuantur à cerebro, qua de causa nec sentiunt, nec seipsa mouere possunt. Caeterùm, vt inter ossa dentes sentiunt, & inter cartilagines eae quae palpebras constituunt sensu praeditae sunt, ita in ligamentorum genere dantur quaedam tactu sensus praedita: eiusmodi sunt ligamenta duo penem constituentia & linguae frenum. Materia ligamentorum Materia ligaseminis est portio lenta & ductilis, quae caloris vi tensionem facilè admittit; vnde mentorum. fit vt & in angustum adduci, & relaxari possint. Eorum porrò alimentum non puAlimentum to esse medullam, vt voluerunt quidam, sed sanguinem per capillares venas delaigamentorum. tum, quae ob exilitatem, oculorum aciem effugiunt. Vsus ligamentorum, qui fina lis causę rationem habet, tandem exprimitur; aut enim colligant partes, aut continent, aut regunt, aut musculos efformant, vt sequenti capite declarabitur. Vsus ligamentorum omnes explicantur. CAP. XIIII. Primus vsus GIGAMENTORVM varij sunt vsus. Primus, isque communis ligamentorum. simus, vt ossium & cartilaginum articulationes praesertim laxiores firment, & luxationem impediant. Periculum enim erat Ane motu violento ossa seiugata distraherentur, nisi prudens NaStura arctissimis vinculis eorum extrema colligasset; quae vsum hunc pręstant, aut communia sunt vndique articulum cingentia, aut priuata. Illa tenuia sunt & membranosa, haec crassiora sunt & ferè rotunda. Secundus vsus est, vt ossa ipsa etiam, qua parte non articulantur, deuinciant. Sic radium Secundus. cubito & tibiam perone qua interhiant haec ossa & spondylorum spinas colligant tenuia quaedam ligamenta. Tertium vsum agnoscit Galenus, vt indumenti instar Tertius.","prev":{"citation":"Historia anatomica 108-2","label":"DE LIGAMENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/108-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/108-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 110","label":"DE LIGAMENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/110"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}