{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 116-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 116-2","ref":"116-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"VILLIS SEV FIBRIS. CAP. XXVI. Definitio Villorum. ILLI seu fibrae, Gręcis Tres dicuntur; licet nomen hoc etiam neruis & tendonibus accommodari possit; nam occiput ἐνίον appellarunt veteres, διὰ τὸ ἰνῶδες καὶ νευρῶδες εἶναι, quod neruorum ferè omnium ortus sit ab occipitio. Sunt qui villos κτηδόνας vocent, quod sint velut striae & segmenta, quibus membranę intertexuntur. Sic Theophrastus, in arboribus xτηδόνας vocat, tenues in earum pulpa lineas, aut filamenta eas discriminantia. Villi ergo ἵνες, καὶ κτηδόνες, definiantur à nobis, partes similares, frigidę & siccae, genitae ex semine, ideoque albę, solidę, oblongae, exilium filamentorum instar, ad motum & carnis custodiam destinatae. Priores huius definitionis particulae, ita sunt notae, vt nulla egeant interpretatione. Posteriores, quę vsum seu finalem causam villorum indicant, paucis aperiendę sunt. Duo sunt fibrarum vsus pręcipui, motus & custodia carnis. Motus apud Medicos, triplex, animalis, vitalis, & naturalis. Animalis seu voluntarius, musculorum opera perficitur, mouetur autem musculus, dum eius fibrae aut intenduntur, aut principium versus retrahuntur. Propterea scribit Galenus 8. de anatomicis administration. Si fibras omnes transuersim secueris, musculos statim motu omni destitui: vitalis cordis est & arteriarum; habet ergo cor suos villos, quorum ministerio, & distenditur, & contrahitur, & quiescit. Sunt & arteriis suę fibrae, in tunica quidem interna transuersę plurimę, in externa, obliquę & rectae. Naturalis motus in attractione, retentione, expulsione conspicuus est: omnes ergo motus à villis sunt; eorum autem propria actio est contractio. Caeterùm non ad peculiarem tractionem, retentionem expulsionem que organa naturalia villos obtinuerunt, sed ad communem & officialem tantùm. Sic ventriculus, intestina, venę, arteriae, vterus, vesicae, cor, non ad priuatam nutritionem villis eguerunt, cùm & ossa, & cerebrum, & cartilagines, & parenchymatum carnes sine villis proprium alimentum trahant, sed ad officialem quandam actionem. Cor ad vitalis spiritus generationem; arteriae ad caloris natiui moderationem; venę, ad sanguinis transmissionem; ventriculus ad chyli perfectionem; intestina ad chyli distributionem & faecum excretionem; vesica ad mictionem, vterus ad conceptionem & partum. Alter villorum vsus est custodia carnis, & musculosae, & eius quae propriam partis substantiam constituit. Sunt enim villi velut prima stamina, quorum inania spatia caro infarcit, Hosti velut rimas oppletura. Sunt & alij peculiares fibrarum vsus in venis & arteriis, ad δυσπάθειαν, vt ad omnes sanguinis violentos occursus extendi possent. Villorum differentiae. ILLORVM differentię petendę sunt à situ, duritie, sensu, textuAra, & organorum varietate.","prev":{"citation":"Historia anatomica 116","label":"CAP. XXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/116"},"next":{"citation":"Historia anatomica 117","label":"VILLIS SEV FIBRIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/117"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}