{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 129","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/129.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"prius & Slemor quidam Arabicus ab oculis venarum omnium propagines deriuant Diogenes Apolloniata à ventriculo; sed harum opinionum leuitas, nec redargutione nostra eget, nec fusiorem hîc disputationem desiderat. Quis enim omnia haec à sensu & ratione alienissima esse non videt: Eorum tantum sententias expendere placet, qui verisimilia proferunt, quique aut in re medica excelluerunt, aut naturae arcana accuratè lustrarunt. Hi porrò in duas sectas distracti sunt; alij enim à corde, vt Peripatetici; alij ab hepate, vt Galenici & Medici ferè omnes, venas oriri contendunt, quorum rationes singulas sigillatim excutere lubet, non populari quadam trutina, sed exacta, id est Philosophica & Medica statera. Et quandoquidem multa de venis sparsim annotauit Hippocrates, quae fuerit illius de venarum ortu sententia, Hippocratis videamus. Varia & dissentientia ea de re scripsit admirandus Senex; nunc enim cor vena de ortu venarum statuit principium, nunc hepar, interdum nullum esse earum principium affirmat. Acorrum sententiae variae. de venas oriri voluit multis in locis, libro de carnibus. δύo γαρ εἰσὶ κοῖλαι φλέβες ἀπὸ Acorde oriri τῆς καρδίης: duae sunt venae cauae à corde, alteri nomen est arteria, alteri verò caua, authoritates Hippocratis. ad quam cor situm habet. Eodem libro κοιλόταται αἱ πρὸς τῇ καρδίη, cauissimae ve nae sunt propere cor. Deinde, cor ad caput venae cauae situm est, libro de locis in homine. Vena caua à corde diaphragma permeans ad hepar transit. Quarto de morbis, cor sanguinis fontem vocat, lib. de corde, sinus duos fontes vocat, venas autem & arterias flumina, quibus Ab hepate totum corpus irrigatur. Contrariam tuetur sententiam multis in locis, quibus hepar venaoriri, aut horirum agnoscit principium. Libro de alimento, ῥ ἴωσις φλεθῶν ἥ παρ, β ωσισαρτηρίων tates Hippocr. καρδίη, Radicatio venarum hepar, radicatio arteriarum cor. Libris de ossium natura, de locis in homine, secundo & sexto Epidem. Venam cauam ἡ πατή τὴν, id est iecorariam vocat. Aliquando nec hepar, nec cor venarum esse principium voluit Hippocrates, Venarum nullum agnoscit sed partes omnes simul gigni existimauit, libro de ossium natura. Venae quae per totum corpus principium diffusae spiritum, fluxum, motumque exhibent, ab vna multae gignuntur, atque haec vna vbi Hippocrates. oriatur, & desinat nescio, circulo enim facto principium non inuenitur. Libro de locis in homine, statim initio. Mihi quidem videtur principium corporis humani nullum esse, sed omnia similiter principium, & omnia similiter finis, circulo enim descripto principium non Conciliatio loinuenitur. Haec Hippocrates de venarum ortu, quae etsi dissentanea multis videantur, ita corum Hippotamen conciliari poterunt, vt hepar sit principium radicationis & distributionis, cor con- cratis. seruationis: originis autem nullum sit, cum omnes partes spermaticae simul generentur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 128-2","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/128-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/128-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 129-2","label":"ARISTOTELIS DE VENARVM ORTV OPINIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/129-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/129-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}