{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 133","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 133","ref":"133","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"nuitatem vasa etiam capillaria & penè insensilia permeare: at ea sanguinis copia quae ad totius corporis nutricatum requiritur, patentissimum ostium postulat. Valida sanè est haec demonstratio, quae tamen sequenti roborabitur. Cur in orificio arteriae venosae valuulas Duodecima. tantum duas apposuit natura? an non quia non omnino intercludi oportuerat illius ostium, vt fumido vapori & vitali spiritui tenuissimo exitum praeberet? Si ergo per cauae ostium sanguis in dextro sinu excoctus & perfectionem adeptus egredi debuisset, vnica opus fuisset membranula, quae impetum tantum egredientis sanguinis sisteret, aut aequius fuisset duas tantùm in orificio cauae valuulas, & tres in orificio venosae arteriae locare, quia sanguini crassiori etiam paulatim exeunti amplius & magis patens debebatur ostium, quam vapori & spiritui tenuissimo. Sed demus nullas esse in orificio venae cauae membranulas, cum taDecima & tertia. men sensibus sint conspicuae, aut in eum fortaße vsum, quem veteres agnouerunt, constructas non esse: saltem fateantur Peripatetici necesse est, per venam cauam sanguinem crassum adhuc, nec planè elaboratum dextrum ingredi cordis sinum, ibi accuratiùs excoqui, coctum in venas remeare, ab his in vniuersum corpus distribui. Haec si vera sunt, duo erunt perpetuò vno & eodem tempore in eodem vase motus contrarij. Nam per venam cauam hauriet cor sanguinem in diastole, & in eandem venam dum contrahitur effundet sanguinem, ita perfectus cum imperfecto, crudus cum excocto semper miscebitur, & motus erunt continui perpetuus enim est nec vnquam interruptus cordis motus) sanguinis ab hepate ad cor ascendentis, & eiusdem à corde in hepar descendentis, quod sanè diu natura non patitur. In venis mesenterij diuersi quidem apparent motus chyli & sanguinis, sed perpetui non sunt, & trahentium partium diuersi appetitus id praestant: nam hepar per mesenterij venas chylum sugit, intestina per easdem sanguinem prolectant: at vena caua vi ea non pollet qua è dextro sinu sanguinem prolectet. Non solet, inquit Galenus, natura vnico vase materiam nondum elaboratam introducere, & eandem elaboratam educere. Hae sunt Galeni & Medicorum demonstrationes.","prev":{"citation":"Historia anatomica 132.5-7","label":"132.5 to 132.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/132.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/132.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 133-2","label":"ARISTOTELIS OPINIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}