{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 134.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 134.1-4","ref":"134.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Excusatis Aristotelis. perfectionem imprimeret. Neque verò ad omnem coctionem requiritur perpetuò sinus. In testibus seminis fit generatio, at ibi plexus multi, cauitas nulla: in mammis plexus multi, cauitas nulla. Ea tantum quae vel receptura erant, vel mandatura, confertim vberem copiosamque materiam, cauitate indiguerunt. Cor volunt primum esse viuens, ergo primum nutriens, quia vita nutritione definitur. Nos primum viuere cor inficiamur, vt libro de formatione foetus demonstrabimus; sed demus primum esse viuens, non propterea consequens fiet, primum esse nutriens: nam primum nutriens duobus modis intelligi potest, aut quod primum nutriatur, aut quod caeteris omnibus partibus alimentum suppeditet, at vtrumque falsum. Nutritio enim à sanguine est, sanguis non nisi per venas fertur, vmbilicalis autem vena sanguinem prius in hepar refundit, quàm cor, non ergo primum alitur cor, neque etiam primum est nutriens, quia alitur foetus materno sanguine per vmbilicalem venam in portam, & ab eo in cauam, tum descendentem, tum ascendentem delato. Erat tertia Peripateticorum ratio, sanguinem extra venas statim concrescere, praeterquam in corde. Sed neque etiam in hepate concrescit, quinimo animali extincto concrescit in sinibus cordis, nunquam in vasis hepatis. Obiiciunt, refugere in animi pathematis sanguinem ad cor, non hepar. Sed nihil concludit haec ratio, docet tantum cor sedem esse pathematum. Terminum venarum in corde esse volunt, ramos autem per hepar disseminari: sed numquid arteriae coronariae rami per totam cordis substantiam sparguntur, vt & coronaria vena, quae per vniuersum cor propagatur? Cordi venam ita haerere dicunt, vt nulla arte diuelli queat. Hoc ego sciens volensque admitto, debuit ob perpetuos cordis motus ita firmiter alligari. Quapropter est potius venae cauae in cor inexplicabilis insertio, quàm eius à corde emanatio. Quae de venarum & cordis similitudine afferunt, nullius momenti sunt: nam nec eam similitudinem nos agnoscimus, nec venas à cordis substantia, aut hepatis parenchymate oriri sapiens quis dixerit, cum venae cordis hepatisque carne priores sint, & spermaticae partes prius generentur quàm sanguineae. Octauam & nonam rationem à valuularum & vasorum similitudine petitam, ita soluere placet; non oriri tria illa vasa à corde, sed vtrasque tantum arterias, aortam & arteriosam venam: venosam autem arteriam cauae esse propaginem, vt mox contra Vesalium disputabitur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 133-2","label":"ARISTOTELIS OPINIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/133-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 134.5-6","label":"134.5 to 134.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/134.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}