{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 137.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 137.1-4","ref":"137.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Venae hepatis carne sunt priores, nec ab ipso parenchymate pendent, separari enim tutò maRationes. Prima. ceratione, vel elixatione possunt: venis ergo potiùs quae sanguinem continent elaboratissimum priusquam caro conformetur haematosis tribuenda. Quomodo enim hepatis caro venis posterior ἐπίροἷον δύναμιν influentem vim venis communicabit? Et quomodo quod generatione posterius est sanguificationis principium esse poterit? Praeterea actio omnis phy- Secunda. sica, presertim nutritio & assimilatio, fit per contactum; at solę hepatis venae sanguinem continent, vndiquaque versant & agitant; caro autem pro foribus stat, vasa tantum amplectitur nec sanguinem immediatè tangit; soli igitur venae, non carni, tribuenda haematosis. Huc Tertia. accedit quod venae portae oscula, non coeunt cum osculis venae cauae: si itaque in visceris substantia sanguinis fit generatio, deriuabitur ex porta in spongiosam hepatis carnem, ibique aut exhaurietur, aut concrescet extra φυλακὴν id est custodiam suam. Postremo venae mesenQuarta. terij sanguinem absque parenchymate conficiunt, quo epiploon, pancreas, intestina, mesenterium, & vicinae partes aluntur: est igitur vena, non caro organum ἀλλοιωτικὸν καὶ αἰArgenterij ματοποιητικὸν. Argenterius contrariam omnino tuetur sententiam, & venis vim illam contraria opisanguificandi penitus denegat. Axioma est medicum, alimentum omne ideam, naturam & nio. temperiem partis referre, à qua manat; sic chylus albus, quia à ventriculo albo & spermatiRatio prima. co: semen album, quia in testibus: lac album, quia in mammis adenosis generantur: atque vt rem in pauca contraham, coctio nihil aliud est, quàm eius quod coquitur in coquentis naturam conuersio & assimilatio: at sanguinis & venarum dissimilis est forma, temperies, color: venae siquidem exangues sunt, frigidae & albae, sanguis calidus & ruber: non igitur vim habent coquendi & alterandi sanguinem. Quin etiam certissimum est pus solidarum partium Secunda, & venarum esse opus, hypostasin venarum esse excrementum: at haec candida esse debent & sunt, si earum partium vires sint validae. Deinde si venis vis inest αἱματοποιητικὴ, cur etiam Tertia. arteriis vis ea non concedetur? At arteriae continendo & distribuendo tantum spirituoso sanguini non excoquendo dicatae sunt: venae ergo soli ἄκαυστα id est Arerationi inseruient. Postrema opinio vulgaris est, sanguificationem & à parenchymate & à venis perfici, sed à Tertia opinio Galeni. carne primo & per se, à venis secundario & per influxum. Haec videtur fuisse Galeni sententia quarto de vsu partium, secundo de facultatibus naturalibus, libro de differentiis morborum, secundo de facultat. alimentorum: ad cuius illustrationem lubet haec in medium afRatio prima.","prev":{"citation":"Historia anatomica 136-2","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/136-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/136-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 137.5-7","label":"137.5 to 137.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/137.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}