{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 142.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 142.5-8","ref":"142.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"N venae ascendentis historia, insignes aliquot Vesalij errores animadeen sinus uerto. Ac primam de iugularibus id sentit, Externam ampliorem esse & maiorem interna: quod sensui aduersatur omnino & rationi. In homine enim interna multo amplior est; in canibus, simiis, & caeteris animalibus, nia externa maior apparet. Cuius rei haec ratio est, quod iugularis externa externas tantum colli & faciei partes alit, interna omnes cerebri membranas & totum cerebri corpus irrigat: at externae partes in caeteris animalibus craßiores sunt, homini verò ob animalium functionum praestantiam & varietatem amplius cerebrum à natura concessum est. Debuit ergo in homine iugularis interna insignior efformari. Ab externa iugulari humerariam deriuat Vesalius, quod in plerisque quadrupedibus verum, in homine falsum: nam ab axillari oritur. De venae coniugij experte, azygon vocant, nouum dogma promulgauit. Pleuritides omnes veras ab eius ramis excitari vult, proptereaque in omni pleuritide dextram cubiti venam perpetuò tundendam, quod azygos in dextro tantum sit latere. hic error multiplex. Primum non omnis pleuritis, quae inflammatio est membranae costas succingentis, ab azygo eiusque ramis excitatur, quatuor enim agnouit Hippocrates libris de morbis, & de victus ratione in acutis, pleuritidis differentias, intercostalem, quae superiorum est costarum; hypochondriacam, quae inferiorum est & notharum; anticam, quae sterni est & intersepientium membranarum, tandemque thoracicam, quam dorsalem appellat. Quatuor hae pleuritidis species à quatuor venarum riuis, velut aquaeductibus irrigantur; prior ab intercostali ramo, secunda ab azygo, tertia à mammaria, quarta à thoracicis, non ergo pleuritis omnis ab azygo. Sed demus hoc Vesalio, an propterea secanda erit Hosted De venis, a tellis, & neruis. in omni pleuritide, siue dextrum, siue sinistrum latus obsideat, dextri cubiti vena, quoniam à dextro latere prodit azygos? Annon totidem rami è dextro in sinistrum latus sparguntur, vnde & vacuatio, & reuulsio, & deriuatio celerior tutiorque speranda, si sinistrum latus occupet inflammatio? Breuior erit à sinistro latere ad sinistram basilicam via. At in doloribus proximum ventrem secat diuinus Senex sect. 6. lib. sexti epid. ὁδυνέων τὴν ἐγγύτατα οιλίην καθαίρειν αἱματος δὲ κοιλίὴν διαιρεῖν.","prev":{"citation":"Historia anatomica 142.1-4","label":"142.1 to 142.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/142.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 143","label":"QVAESTIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/143"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}