{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 147-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 147-2","ref":"147-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"non ab vmbilico ad hepar; est enim portae propago, vt iam docuimus; vbi autem vmbilicum permeauit, quae prius solitaria erat, bipartitò finditur duosque statim diffundit riuos; hi in alios sparguntur, & membrana illa quam chorion vocant suffulti, cum venarum vteri ofculis coeunt, in quadrupedibus per acetabula vmbilici figuram exprimentia, in homine, per molem illam carneam, quam vterinum iecur & carnem placentae recentiores Anatomici vocarunt. Arterię duae sunt, vna vtrinque, à ramo iliaco ortae & per chorion variis surculis diuaricatae, tandemque cum vterinis arteriis coëuntes; trahit vena quod dulcissimum est ex venis vteri; trahunt arteriae maternum spiritum & arteriosum sanguinem; atque ita horum vasorum beneficio alitur, viuit, transpirat foetus. Ourachos vas cauum & membranosum, à vesicae fundo ad vmbilicum fertur; eo canali vrinam effundit foetus in allantoidem menbranam. Quatuor haec in vmbilico coeuntia, foetu in lucem edito tanquam emerita & vieta in ligamentum degenerant, hepárque ac vesicam suspendunt. De his fusiùs in historia foetus disputabitur. Supersunt duo vasa, vena arteriosa, & arteria venosa; illa in dextro est, cordis sinu: hęc in sinistro. Vena arteriosa tunicam habet arterię, & in prima conformatione arteriae magnae continua est: vt in foetibus & structuram habeat arteriae, & illius etiam fungatur officio, quia arteriosi sanguinis portionem ab vmbilici arteriis in illacos ramos, & ab iis in aortę truncum delatam, per canalem arteriosum excipit & in pulmones diffundit. At edito animali non amplius vitalem spiritum, sed attenuatum in dextro cordis sinu sanguinem defert, vt non arteriae, sed venae fungatur officio. Arteria venosa tunicam haber venae, & venae cauae continua est, per insignem anastomosem, sed foetu in lucem edito occęcatur foramen illud, & aëri à pulmone in cor deducendo, fumidis vaporibus expurgandis, spiritusque vitalis portioni in pulmones exportandae tota inseruit, vt iam arterię, non venae fungatur officio. Horum vasorum historiam libro 9. describemus. Tij σεισεω","prev":{"citation":"Historia anatomica 147","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/147"},"next":{"citation":"Historia anatomica 148.1-4","label":"148.1 to 148.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/148.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/148.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}