{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 150.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 150.5-7","ref":"150.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Et tactus ob id praecipuè datus est animalibus, vt eius opera se continuò conseruent declinentque ea quae vel vnitatem naturae ac temperamenti subitò & violenter destruunt, vel continuitatem partium aut contiguitatem soluunt. Habent etiam nerui praeter vsum, actionem animalem: afficiuntur enim ab obiecto, ideò molles ad sensum, deri ad motum aptiores sunt. De neruorum differentiis. CAP. XV. NICAM, si verum amamus, statuere oportet neruorum differentiam: nec alios motui, alios sensui, destinatos esse existimanum: vnus enim idemque neruus, eadem mouendi & sentiendi facultate est praeditus, sed pro varia partis in quam inseritur sconditione, nunc sentit, nunc mouet: sentit, si in sensiles partes: mouet, si in organa motus feratur. Variae tamen clarioris doctrinae gratia neruorum differentiae constitui possunt: quae à substantia, magnitudine, vsu, ortu, insertione, textura & ductu petendae sunt. A substantia, vel his quae eam consequuntur; nerui aut molles sunt, aut duri. Mollitiei, aut duritiei ratio ad tria referri debet, ad ortum, vsum & ductum. Ratione exortus, qui à cerebro oriuntur, molliores sunt, qui à spinali medulla, duriores, quia cerebrum medulla est mollius. Si vsum spectes, qui sensui sunt destinati, molliores esse debent; qui motui, duriores, quia motio actione, sensio passione perficitur: at mollia facilius recipiunt. In ductu, longitudo, rectitudo, obliquitas & corporum contactus obseruari debet: quo longius à cerebro absunt nerui, eo sunt duriores, quo propius, molliores: si obliquo & anfractuoso ductu ferantur, duriores sunt: si rectà Hosted inserantur, molliores: si durum attingant corpus, vt ossa, cartilagines, membranas, 2. A magniduritiem comparant. A magnitudine, nerui alij maiores, alij minores, pro actiotudine. nis dignitate, intensione & vsus assiduitate; sic optici amplissimi sunt.","prev":{"citation":"Historia anatomica 150.1-4","label":"150.1 to 150.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/150.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 151.1-4","label":"151.1 to 151.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/151.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}