{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 178.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 178.1-4","ref":"178.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/178.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/178.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"cartilaginem, vt laryngis & palpebrarum musculi: alij in membranam, vt qui oculum mouent: alij in cutem, vt labiorum: alij in alia corpora: alij ex pluribus orti partibus, in vnam desinunt partem. Alij ex vnica orti, in plures inseruntur. Villorum contextum si intuearis, omnes ferè musculi vnicum villorum genus obtinuerunt: sunt tamen quibus duo vel tria fibrarum apparent genera, vt pectorali & trapezio, necnon labiorum musculis, vnde varij & diuersi illi motus. Octaua musculorum differentia à variis eorum partibus peti debet: partis autem nomine & musculi praecipuas partes intelligo, & eas quibus insident musculi. Partes musculi tres sunt, caput, venter, tendo. Caput omnibus ferè est vnicum, quibusdam duplex, triplexque, vnde bicipites & tricipites dicti: venter aliis vnicus est, aliis duplex, vt musculo maxillam inferiorem claudenti & ossis hyoidis, qui ob id digastires & digastrici sunt appellati. Tendo aliis latus & membraneus, aliis teres, aliis breuis, aliis longus, aliis perforatus, aliis non, aliis vnicus, aliis multiplex: aliquando cernere liceat plures musculos in vnum tendinem desinere, vt in tibia ex gemellis & soleo vnica fit chorda. A partibus verò quibus insident, haec nomina sortiuntur, musculi, crotaphitae seu temporales, rachitae, seu spinati, & iliaci. Postrema musculorum differentia, & omnium, meo iudicio, maximè necessaria, ab vsu & actione petenda est. Actio musculorum est motio voluntaria. Itaque pro actionum varietate, variae etiam erunt musculorum differentiae: quas ego ad tres praecipuas refero. Prima haec esto. Musculi vel sunt congeneres vel contrarij: congeneres eos appello, qui in vnum idemque opus conspirant, vt flexores ambo, extensores ambo, eorum alter dextram, alter sinistram sedem occupare solet. Contrarios siue antagonistas voco, qui contrarias & sibi inuicem succedentes actiones edunt. Musculo enim propè omni, alter actionis contrarię author est attributus, vt flexori, tensor: leuatori, depressor: adductori, abductor: excipe sphincteres vesicae & ani, necnon cremasteres. Congeneres illi magnitudine, numero & robore ferè semper sunt pares: antagonistae verò non semper numero, magnitudine & robore sunt pares: sed pro partis mouendae pondere aut actionis vehementia multum variant. Sic caput flectentes duo tantum sunt, extendentes duodecim, maxillam claudentes multi sunt, aperientes duo tantùm: concidunt enim grauia facillimè suo pondere. De congeneribus edictum hoc protulit Galenus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 177.5-6","label":"177.5 to 177.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/177.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/177.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 178.5-7","label":"178.5 to 178.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/178.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/178.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}