{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 179-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 179-2","ref":"179-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"gwagnoscunt. Sunt qui ex vnico plures faciunt, & illi musculorum numerum augent: sunt qui ex pluribus vnicum constituunt. Nos musculorum omnium syluam & confusionem hoc capitulo in breuem summam contrahemus. Singulis autem ferè omnibus propria imposuit nomina Syluius, ab actione, vsu, figura & rei cuiusdam externę similitudine petita, quae quia rem clariùs exprimere videntur, & memoriam mirum in modum iuuant, in historia nostra retinere placuit. Sunt ergo in vniuersum musculi quadringenti & quinque. Frontis primùm duo sunt: palpebrarum sex, tres vtrinque: aperiunt enim eas duo, claudunt quatuor. Oculum mira volubilitate versant duodecim musculi, sex in quolibet oculo, attollens, de primens, adducens, abducens, & circumagentes duo. Auriculam mouent sex, tres dextram, totidem sinistram. Nares dilatant duo: occludunt totidem. Labiorum nouem sunt, quatuor mouent sursum, totidem deorsum; est & buccinator. Maxillae inferioris decem sunt, eam sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum & in latus vtrumque mouentes. Hyoides suspendunt & stabiliunt octo musculi. Linguam anguillae in modum mouent, sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum & ad latera, decem. Faucium octo sunt, quatuor vtrinque deglutitioni seruientes. Laryngem dilatant, constringunt, aperiunt, claudunt quatuordecim, quatuor communes & decem proprij. Capitis quatuordecim sunt, sex magni & octo parui. Ceruicem flectunt quatuor, extendunt totidem. Scapularum motus omnes perficiunt, octo peculiares musculi, quatuor in qualibet; trapesius, leuator proprius, serratus minor & rhomboides. Brachium vtrumque octo musculorum ope mouetur: quorum haec sunt nomina; deltoides, supra-spinatus, latissimus, rotundus maior, pectoralis, infra spinatus, rotundus minor & subscapularis. Cubiti vtriusque duo sunt flexores: biceps & brachięus: duo extensores, longus & breuis. Radij vtriusque duo sunt pronatores, rotundus & quadratus: duo supinatores. Carpum flectunt duo, extendunt totidem. Digitos manus, si pollicem excipias, flectunt tres: palmaris, sublimis & profundus: extendunt quatuor, adducunt quatuor, vermiculares dicti: abducunt interossei sex: pollicis nouem sunt musculi, flexor vnicus: extensores duo: adducentes tres: abducentes totidem. Est & peculiaris in minimo digito musculus, eum ab aliis abducens, vt sint in qualibet manu viginti septem. Respiratorij musculi sunt in vniuersum sexaginta quinque: ex quibus triginta duo distendunt, & totidem contrahunt: his additur diaphragma. Intercartilagineos illos vndecim internos & externos non agnoscimus. Abdominis decem sunt: obliqui quatuor: recti duo, transuersi duo & parui duo. Dorsum mouent decem musculi, quinque vtraque parte. Ani musculi quatuor sunt, sphincteres duo, & leuatores totidem. Vesicę vnicus est sphincter. Testium duo sunt musculi, cremasteres dicti seu suspensorij. Penis quatuor. Femur vtrumque flectunt duo, psoas & iliacus: extendunt tres natium authores. Adducunt intrò tres: abducunt sex, obturatores duo & quadrigemini. Crurum ergo musculi sunt viginti & octo. Tibiam flectunt quatuor, postici dicti: extendunt totidem, rectus, vasti duo, & crureus. Adducunt duo, longus & popliteus: abducunt vnicus membranosus dictus, vt sint tibiarum viginti duo. Pedem totum, id est tarsum, flectunt duo, tibieus, anticus & peroneus: extendunt quatuor, Zij Digiterum 21. Auerrois opiIιάν. Medicorum opinia deorgarn u. s. Conciliantur dlissent tentes loci. Varia organa Auerroes contra Galenum, musculum non cise ornanim ritatus. Ratio primi. Se citis a","prev":{"citation":"Historia anatomica 179","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/179"},"next":{"citation":"Historia anatomica 180","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/180"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}