{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 181.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 181.1-4","ref":"181.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/181.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/181.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/181.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"vocat Hippocrates libello de corde: sed cordis motus in nostra voluntate non est, vt nobis pareat: non debet igitur musculus voluntarij motus organum statui. Haec multis Rationibus singulis satisfortasse satis valida videbuntur, quae tamen ego leuissima esse iam demonstrare aggrefit. dior. Exanguia & insectilia imperfecta esse norunt omnes, quae vt sine ossibus stant, Primae. sine liene melancholicum succum expurgant; ita sine musculis voluntariè moueri nihil prohibet. Linguae corpus musculum esse existimarunt quidam, propterea anguillae ac muSecundae. De linguae renae in modum variis & penè incognitis motibus agitari: ego mollem quidem, carmoraneam & fungosam spongiae instar linguae substantiam agnosco: verùm cum fibris nullis sit intertexta, musculum esse non puto, sed variis ac diuersis musculis agitari, è quibus duo linguam exerunt, Auerroi parum subtili Anatomico incogniti. Motus ventriculi planè Tertiae. naturalis est; penis verò inflatio, partim naturalis, partim animalis: naturalis, ratione nerui vtrimque caui: animalis, ratione musculorum quatuor, neruos distendentium. Brachij Quartae. circularis motus, à nullo quidem peculiari & simplici musculo perficitur, sed ab omnibus successiuè brachium mouentibus, quia circularis motus simplex non est, sed ex omnibus rectis & obliquis compositus: delioides sursum, rhomboides retrorsum, latissimus deorsum, pectoralis antrorsum mouent. Spinam flectentes nulli à veteribus describuntur musculi, quia Quintae thoracis vertebrae secundum naturam, vt exprimit eleganter Hippocrates libro de fracturis, intro curuatae sunt, tum in viscerum contentorum, pulmonum quippe, cordis, hepatis gratiam; tum quòd figura haec nullis opem ferentibus musculis sponte satis ad flexionem sit procliuis. Nos tamen peculiares musculos agnoscimus. Accedit corporis grauitas, humana enim corpora in anteriorem partem tantum curuantur, quantum qui spinae dirigendae praefecti sunt musculi, suae actionis remiserint. De hyoide an moueatur, dubitari posset; sed demus esse im Sextae. mobile, musculos ad symphysim tantum comparatos volumus. Etenim cùm ossa per ἀρθρον ακι συμφυσιν connectantur, nulla autem sit ossis hyoidis articulatio, quia nullus cum osse contactus; debuit per vincula quaedam vicinis partibus connecti & alligari; vincula haec decuit esse carnea, molliaque, ne oesophagum, arteriam asperam, iugulares venas, arterias carotides, neruum sextae coniugationis, musculos denique laryngis & linguae duritie sua premerent, colliderentque. Septimus quadrupedum musculus opticum ambiens, oculum dum Septime.","prev":{"citation":"Historia anatomica 180.5-7","label":"180.5 to 180.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/180.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/180.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 181.5-7","label":"181.5 to 181.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/181.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/181.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}