{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 191","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 191","ref":"191","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/191","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/191.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"Natura itaque, vt libro de Ossibus docuimus, securitati consulens, quod vnius articuli laxitate & magnitudine praestare oportuerat, duobus paruis arctioribus & musculorum multitudine compensauit; adeò vt capitis omnes motus super prima & secunda vertebra perficiantur. Motus capitis, alij sunt recti, alij obliqui, alij semicirculares. Recti motus duo sunt, flexio, quae fit annuendo; extensio, quae renuendo. Flexioni dicati sunt duo tantùm musculi, anteriore parte siti, mastoidei dicti, grauia enim facilè deprimuntur. Oriuntur hi à superiore sterni parte, & à clauiculis, deinde obliquè in occipitis processus mammillares dictos inseruntur; hos in duos & tres secant quamplurimi, sunt enim distincta eorum principia, inter quę cauitas adest sensibus conspicua. Extensioni, octo inseruiunt musculi; quatuor magni, & parui totidem. Ex magnis, primi duo splenij, alij complexi dicuntur Syluio. Splenij, à spinis quinque superiorum vertebrarum thoracis, & ab infernis quatuor ceruicis orti, primum contigui, deinde separati, portione altera, in transuersos secundae vertebrae processus, altera in occiput inseruntur; capuntque rectà extendunt, si cum suo congenere agant. Alij duo sub his quia partibus naturae dissimilis constant, nunc carnosis, nunc neruosis, vt plures esse videantur, complexi seu implicati dicuntur. Oriuntur principio multiplici, à spina scilicet primę & secundae thoracis vertebrae, necnon à transuersis processibus quinque inferiorum vertebrarum ceruicis, & variè permixti vnumque corpus efformantes, in medium ferè occiput desinunt. Parui quatuor graciles admodùm, à situ, recti dicuntur; quorum duo à spina secundae ceruicis vertebrae prodeunt; alij minores sub his, à posteriore parte primi spondyli orti, in occiput feruntur. Hi duo sunt capitis recti motus flexio & extensio. Obliqui duo sunt, alter in dextrum; alter in sinistrum. Ad hos motus peculiares musculi destinati non sunt: sed dum alterius partis flexor, cum extensore opposito simul agunt, obliquum edunt motum, vt in carpo videre licet. Circularis capitis motus perfectus nullus datur: non enim caput in orbem omnino vertere licet: semicircularis itaque tantùm est, quem parui quatuor musculi, obliquum occupantes situm, praestant. Primi duo è medio occipite prodeuntes, in transuersas primi spondyli apophyses inseruntur. Reliqui duo, ab acuto secundae ceruicis vertebrae processu exorti, in transuersamprimi spondyli apophysin desinunt. Hi nimirum sunt capitis omnes musculi, numero quatuordecim. Cur variè debuit moueri caput. Flectentes caput musculi duo. Extendentes octo. Magni quatuor. Splenij duo. Complexi duo. Parui quatuor, recti. Obliqui motus à quibus musculis. Obliqui musculi quatuor semicircularem motum edentes. Flectant cernicem quatuor. Langi duo. Scaleni duoExtendunt κατενοτ. Stapellarum","prev":{"citation":"Historia anatomica 190.5-6","label":"190.5 to 190.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/190.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/190.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 192","label":"PINOILIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/192"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}