{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 206.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 206.1-4","ref":"206.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"habeant peculiare, dum agunt, & dum quiesennt. conuincitur, quòd si opplendis tantùm spatiis alligandisque costis dicati sunt hi musculi, cur geminos construxit Natura? Cur ita sese intersecant? Cur & vnde fibrarum illa diuersitas? Nihil enim in structura corporis se ingerit fortuitum, sufficiebat nectendis costis, vnicus musculus, isque crassior. Quia ergo varij sunt musculi, propriis membranis discreti, quia diuersae eorum fibrae, diuersus eorum ortus insertioque, alium sanè quàm ligamenti solius vsum conferre volumus. Vsum hunc & actionem primus omnium eleganter aperuit Galenus libro de dissectione musculorum octauo: de Anatomicis administ. quinto: de vsu partium quarto: de locis affectis secundo: de musculorum motu, & libello de causis respirationis. Quibus locis intercostales musculos thoracem mouere, atque ita respirationi inseruire docet. Cum autem respirationis duae sint partes, inspiratio & exspiratio; quarum illa dilatatione, haec constrictione thoracis perficitur; externos musculos costas distendere, internos contrahere vult. Haec vera est de vsu intercostalium Galeni sententia, quam tamen recentiorum quidam conuellere conantur, omnesque intercostales contractioni, non distentioni, exspirationi, non inspirationi dicatos esse contendunt, rationibus & authoritate nixi. Rationes hae sunt. Externi à superiore costae parte orti, in inferiorem inseruntur, interni contrà ab inferiore, ad superiorem feruntur. Illi dum agunt, inferiorem costam sursum trahunt; hi superiorem, deorsum; omnes ergo costas adducunt & pectus angustant; at dilatatione amplior redditur thoracis cauitas. Soli itaque constrictioni, non dilatationi inseruiunt. Praeterea plures ad exspirationem, quàm inspirationem musculi requiruntur; quia validior est in exspiratione, quam inspiratione, thoracis contentio; at si externos inspirationi, internos exspirationi dicatos velis, par erit dilatantium & coarctantium numerus. Accedit Galeni authoritas, quinto de vsu partium capite vltimo, quo loco intercostales musculos in diaphragmatis subsidium constructos esse scribit. Cùm enim (inquit) vnicus esset hic musculus, periculum erat, ne ab octo inferioribus epigastrij musculis e sua dimoueretur sede, & in amplam thoracis cauitatem ferretur. Quod ne contingeret, omnes qui in costis sunt musculos, qui thoracem ipsum contendere atque intrò contrahere possent, comparauit, vt superiore sinu vndique coarctato, diaphragma immotum & stabile maneat. Videtur itaque eo loco Galenus indicare, intercostales omnes contractioni inseruire. Verùm his omnibus ita satisfaciendum puto. Licet ab externis & internis musculis adducantur costae, non tamen ab vtrisque angustior redditur thorax.","prev":{"citation":"Historia anatomica 206","label":"QVAESTIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206"},"next":{"citation":"Historia anatomica 206.5-7","label":"206.5 to 206.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/206.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}