{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 23","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/23.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"Verum, amplior vtraque mihi videtur definitio; non enim viuentes modo (quae solae verae sunt particulae, cum solae actiones edant, solaeque morbos patiantur, sed inanimatas etiam; vt pilos, vngues, adipem, medullam ossium, complectitur. Perfectissima, & numeris suis omnibus absoluta à recentioribus haec traditur partis definitio; Pars est corpus toti cohaerens, communique vita coniunExquisita partis definitio. ctum, ad illius functionem vsumque comparatum. Hinc collige, duo ad partis naturam constituendam requiri: Primum vt toti cohaereat: deinde, vt sit alicuius gratia. coConnexio duhaeret autem toti, duplici connexione, Mathematica scilicet, & Physica; prior illa plex, Physica quantitatum est: nam separata animalis pars ab animali toto, non nisi ęquiuocè, eius& Mathematicae. dem pars, dici debet. Posterior vnio vitae & specifica dici solet: emortua enim pars etiam si toti cohaereat, nonnisi aequiuocè pars appellabitur; quia formam cum toto vniuocam non habet. Singulas porro huius definitionis particulas, quia minutatim, & accuratè exponit Fernelius secundo suae physiologiae libro, nolo in ea explicanda diutius immorari. Quid in qualibet parte spectare debeat Anatomicus. CAP. XVII. NQVALIBET parte multa obseruare solent Anatomici, quae Galenus libris de vsu partium, ad nouem refert capita. Nos, claTria in qualibet parte sperioris doctrinae gratia, ne rudiorum ingenia obruantur, tria tanctanda sunt. tum in qualibet parte spectanda statuimus, ad quae cętera omnia Structura. referri possunt: structuram scilicet, actionem, & vsum. Structurae nomen latissimè hîc vsurpo, vt saepe solent, Aristoteles, & Galenus, non pro sola partium conformatione, sed pro eo omni, quod ad partis constitutionem facit. Constituunt autem partem tria haec; substantia, temperies, & Substantia parconformatio. Substantia, domicilium est determinatae facultatis, & cuilibet parti tis, quid. peculiaris est, eius ratione, substantia partis dicitur ossea, membranosa, neruosa, carnosa, medullosa; eam autem, partim à forma, partim à materia consequitur, & per sensiles qualitates dignoscitur: vt duritie, mollitie, crassitie, tenuitate, raritate, densitate, colore, sapore. Temperies substantiam eam comitatur proximè, & materiales sequitur qualitates, non enim abstractum est aliquid, sed suo subiecto firmiter cohaerens: ideo, partium similarium forma, dicitur à medicis (licet reuera non sit, Temperies. sed tantum πρῶτον δεκτικὸν,) temperies: haec medico consideranda est; nam singulae partes hoc vel illo modo agunt per temperiem, & qui partium actionem tueri vult, is temperiem conseruare debet. Eius ratione, partes calidae, frigidae, humidę, siccaeque, dicuntur: conferuntur autem ad medium aliquod, nempe cutem. Frigidam & calidam temperiem, ratione potius, quàm sensu, exploramus, cum in viuente nihil actu frigidum persentiatur. Humidam verò & siccam solus sensus patefacit, mollities quippe, aut durities partis: quicquid enim tangenti durum percipitur, id siccum statuatur, cum nihil concretione durum sit in viuente: quicquid molle sentitur, idem esto humidum. Conformatio partis in symmetria, & na conformam.","prev":{"citation":"Historia anatomica 22-2","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/22-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/22-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 24.1-3","label":"24.1 to 24.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/24.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}