{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 275","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/275.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Postremò cùm in immensum extendi non debeat corpus, partium omnium terminus & extremum dicitur cutis; quam propterea debilem de industria construxit Natura, vt internarum partium exciperet superuacua. Sunt qui ob eam rem emunctorium vocent vniuersale. Galenus inter τὰ ξυμφέροντα χωρία, id est, loca vacuationi conferentia recenset. Est autem debilis, & ratione situs, & vasorum productione; ad eam enim vasorum omnium extrema desinunt; sed idem imbecillitatis incommodum Natura conipensauit, quia & multis spiraculis peruiam eam fecit ad liberam transpirationem, & in ex tremo locauit, vt ei faciliùs mederi liceret. Maxima apud Hippocratem ex cutis habitu & temperie petuntur indicia ad salutem aut mortem. Aristoteles ingenij vires ex cutis & carnis substantia colligit, vt ingeniosi sint, qui mollem; inepti, qui duriorem & crassiorem habent cutim: sed non est hoc perpetuę veritatis. Nam & crocodilis duritia tergoris tribuitur, & solertia. Hippopotami corij crassitudo talis est, vt inde tornentur hastae, & tamen quaedam est ingenio Medico diligentia. Elephantorum tergora impene trabilem cutim habent; at animal hoc proximum est humanis sensibus, intellectus quippe illis sermonis patrij, amoris & gloriae voluptas, prudentia, aequitas, religio quoque. CAP. V. De adipe. ERTIVM humani corporis tegumentum est adeps seu pinguelo, Graecis nunc πιμελη, nunc σέαρ, nunc λέπος dicitur; non enim specie & essentia differre haec putat Galenus, sed tantum τα καθῆττον καὶ μᾶλλον, id est secundum magis & minus: πιμελη enim id est, pinguedo, mollior est humidiorque, axungiam & lardum etiam vocant: σέαρ verò id est adeps, crassior est sicciorque, seuum etiam dicitur. Adipis materia sanguinis est portio pinguior & magis aërea, quę dum per tenues vasorum tunicas roris instar exudat, & ad frigidas partes vt membranas allabitur, à debili earum calore, qui Medicis pro frigore est & densitate crassescit cogiturque. Efficiens ergo frigidum est, non quidem actu tale, quia hoc in viuente animali non agnoscimus, sed minus calidum. Sub cute copiosus generatur adeps, quia sanguinis portio, quę ob tenuitatem rariores musculorum carnes praeteriit, à densiore & crassiore cute retinetur; ideò animalia quae corium habent densum, vt ex terrestribus, sues, ex aquatilibus, delphini, plurimum adipis congerunt; hyeme etiam pinguiora sunt omnia. Adipis varij sunt vsus. Primus ad subiectarum partium tutelam: toti enim corpori circumfusus tegumenti instar ab extrinsecus occursantibus partes tutatur. Alter ad natiui caloris custodiam, infar ctu enim & visciditate sua prohibito caloris effluxu calorem ingeminat, & pene trabili frigori meatus occludit, atque ea ratione calefacit nos, qua & vestes; sic epiploon adipe copioso confertum, ventriculi coctionem iuuare creditur. Tertius, vt calidis & siccis corporibus affusus, ea obliniat humectetque; sic cordi calidissimo & aestuanti copiosus adeps adnascitur. Quartus, vt vasorum, quae ad cuCutis emunctorium vniuersale. Quomodo debilis sit, & ctr. Varia ex cute petuntur signa. Quid inter adipem & pin guedinem inTepsit. Adipis materia. Efficiens causa. Adipis vsus varij. Primus. Secundus, Tertius. Quartus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 274.5-7","label":"274.5 to 274.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/274.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 276","label":"FIGVRA XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/276"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}