{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 277.1-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 277.1-3","ref":"277.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/277.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/277.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"cutem aequalia non sen tire scribit: si aequalia non sentit, tactus organum esse non debet, quia αἱσθητήριον omne, & extrema & media obiecta sentit; sic oculus extremos & medios colores videt. Medici contrà, cutem organum tactus esse contendunt. Quae sanè opinio probabilior & verisimilior videri debet, siue temperiem cutis spectes, siue structuram, siue situm. Si temperiem consideres, est cutis partium omnium temperatissima, mediumque obtinet extremorum, reliquarum velut canon & regula, perfectius itaque de tactilibus qualitatibus iudicabit. De bet ex Aristotelis doctrina secundo de anima, αἱσθητήριον omne esse ἀποίον, id est, omnis qualitatis alienę expers: sic Crystallinus humor visilium spectra & imagines excipiens coloratus non est, & ictericorum flauescentes oculi flaua omnia diiudicant; quibus lingua bile suffusa est, iis amarescunt omnia; in naribus nullus est odor peculiaris; in auribus nullus sonus; ita cutis cùm nullum qualitatum excessum habeat, tactus organum statui debet. Si structuram cutis spectes, plures ad eam quàm ad carnem nerui feruntur; at neruus spirituum sensilium est lator, sensibus eos ministrans. Si cutis situm consideres, vicinior est obiectis extrinsecus occursantibus quàm caro, quia partium omnium est terminus; itaque eorum quae nocitura aut profutura sunt, statim nos admonet. Erit igitur cutis potius quàm caro, tactus organum. Quae obiiciunt Peripatetici, leuiora sunt, quàm vt sententiae nostrae veritatem labefactare possint. Sentire carnis beneficio cutim, falsum est; nam secto neruo ad carnem delato, perit motus illaeso cutis sensu; at praeciso qui ad cutem fertur neruo, perit statim illius sensus. Exquisitiùs sentit & magis dolet denudata caro, quia laxior minusque iniuriis assueta; at cutis aëri exposita eius vim non experitur; sic dentes aëri expositi non afficiuntur, reliqua ossa denudata statim μελασμὸν concipiunt. Lingua exquisitiùs gemmarum frigiditatem sentit, non carne sua, sed membrana; at membranas organa tactus statuimus.","prev":{"citation":"Historia anatomica 276-3","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/276-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/276-3"},"next":{"citation":"Historia anatomica 277.4-7","label":"277.4 to 277.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/277.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/277.4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}