{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 280.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 280.5-8","ref":"280.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Concretio omnis fit à frigido actuali: at tale nullum in viuentibus: sunt enim ossa tangenti calidissima & membranae omnes actu calidae sunt; nam ventriculus membranosus chylum coquit, vesica membranosa suo calore pituitam exurit & in lapillos vertit. Sed & membranas cerebro calidiores dixit aliquando Auicenna; at cerebrum quouis ambiente aëre etiam aestiuo calidius est; aestiuus autem aer semper liquat, nunquam cogit. Cor viscus calidissimum perpetuo motu agitatum, adipe copioso circa basim oblinitur. Cerebri membranis copioso sanguine irrigatis, & vasorum myriadibus implicitis, nullus vnquam adnascitur adeps, vt neque frigidioribus ossium tunicis: senibus ac melancholicis temperamento frigidis, parum inest pinguedinis. Ren calidissimus, pituitam exurens, & in lapillos cogens, adipe copioso circumfusus apparet. Quinetiam adeps pars corporis est animata; quia certam habet figuram, & vi membranae sanguinem alterantis albescit. At quis partem à frigido fieri vnquam voluit? Addamus & nos Galeni auctoritatem, quae eorum opinioni faueat. Scribit c. 59. Artis paruae, frigidis & siccis corporibus adipem per carnes dispergi, non per tunicas: sed carnes calidae sunt. Postremò, adipem calidum esse, effectus docent. Nam 5. De simplic. medic. fac. adipem inter πεπτικὰ statuit Galenus, & epiploon adiposum suo calore ventriculi coctionem iuuare scribit libris De vsu partium: adde, quod flammam concipit facillimè. Itaque concretionis caussam referunt cum Aristotele ad membranarum densitatem, voluntque aëream & pinguem sanguinis portionem per carnes transfundi, eas ob raritatem facile permeare: sed dum densam membranam nanciscitur, ibi coercita à calore cogitur, & vi spermaticae partis, cui inhaeret, albescit. Adde si vis Hippocratis authoritatem: is enim libro de carnibus vult pinguis sedem & metropolim esse calidum. Extremas puto & contrarias hinc atque hinc directas acies videtis. Nos vtramque fouere partem non possumus. Praestat Galeni & veterum Medicorum, quàm neotericorum dogmata tueri. Nostrum igitur de adipis natura & generatione iudicium hoc esto, vtinam bonum. Adipis materia pingue quid est & aëreum, efficiens causa frigidum condensans, non quidem absolutè & actu tale (quia hoc in viuentibus non agnoscimus) sed minus calidum, quod philosophis pro frigido est: ita non à frigidis absolutè partibus, sed à minus calidis, quales sunt membranae, cogitur adeps. Haec exemplorum appositione clariora illustrioraque euadent.","prev":{"citation":"Historia anatomica 280.1-4","label":"280.1 to 280.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 281.1-4","label":"281.1 to 281.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}