{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 281.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 281.1-4","ref":"281.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":375,"text":"Plumbum adhuc calens & ignitum, statim ab igne amotum, densa tur, idque aut à calido, aut à frigido; non à calido igneo, hoc enim liquat; non à frigido actu, quia vret si manum admoueas; ergo à minus calido, quod illi erit pro frigido: requiritur enim certus caloris gradus, qui & plumbum & adipem densari prohibeat; hunc gradum solae carnosae partes adeptae sunt, vnde fit vt circa eas numquam adnascatur adeps; membranosae verò, cum parem caloris gradum non obtinuerint, oleosam sanguinis portionem statim cogunt. In vasorum operculis adhuc calentibus, vapor guttescit, non à frigido actu, sed quia in operculo minus est caloris, calescit enim solo vapore: quare minor ille calor pro frigore est feruido vapori. Sic à balnei fornice vincitur exhalationis calor, quo cedente, guttę succedunt aqueae. Sic melancholicorum vapores à feruidioribus & aestuantibus praecordiis ad cutim minus calidam elati, frigore coguntur, & in sudores abeunt. Sic partium omnium ex spira tiones ad cerebrum minus calidum elatae, concrescunt. Ea itaque ratione adipem à frigido dicimus concrescere, id est, à minus calido, vt cerebrum frigidum dicimus, id est, minus cali dum, & aërem aestiuum natura sua & sibi calidum dicimus; frigidus tamen est igni, frigidus viuenti; quia per ignis proportionem viuimus, & media extremis contraria sunt in prima Philosophia. His ita constitutis, aduersariorum rationes singulae diluendae sunt. Concre tionem omnem à frigido actuali fieri negamus, cum adhuc calens plumbum frigore cogatur. Quod visceri calidissimo, cordi scilicet adnascatur adeps, id mira naturae prouidentia factum volumus, ne ob perennes motus aestu incandesceret, & quasi incendio conflagraret, qua etiam ratione aquam velut vrinam (inquit Hippocrates) interposuit, vt sanum in custodia floresceret. Vincit mehercule (ait Chrysippus libro De prouidentia) finalis caussa efficientem & materialem; & docet Aristoteles contra Democritum, finem esse primam & praecipuam caussam in operibus naturae; mouet enim alias, nec mouetur ipsa. Scio quid dicant ad uersarij; naturam aduersus proprias leges nihil moliri; debuerat ergo cor temperatum creare. sed liceat mihi idem illis obtrudere, non erat frigidi inspiratio necessaria, sed temperandum à primo ortu erat cor. Quae quàm sint absurda, quis non videt? debuit necessario cor calidissimum efformari; quia in hoc viscere lares focumque esse oportuit, quo natiuus singularum partium calor foueretur. Si adipis in corde necessitatem non admittant; sciant non in sinibus cordis neque in carnosa eius substantia adipem nasci, sed in vasorum membranis tantum, quae partes minus sunt calidae.","prev":{"citation":"Historia anatomica 280.5-8","label":"280.5 to 280.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/280.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 281.5-6","label":"281.5 to 281.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/281.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}