{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 282-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 282-3","ref":"282-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-3.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"QVAEST. VI. An adeps pars sit corporis animata & viuens. Iadipem caloris vi concreuisse contendebant, hac ratione nitebantur; partem nullam frigoris vi densari: adipem autem viuentis partem esse, quod an verum sit, videamus. Potest sanè & authoritatibus & rationibus id confirmari. Galenus comment. in librum Hippocr. de nat. hom. adipem inter similares partes recenset: & lib. 6. de plac. cap. 8. adipem similem vbique functionem edere scribit, vt arterias, venas & neruos; si functionem edit adeps, ergo animatus est, & viuit. Quinetiam in Arte parua, dum quatuor statuit partium differentias, adipem in earum numerum adscribit, quae à seipsis gubernantur. Libro de morborum differentiis, ait, auferri partium numerum, si arteriae, venae, nerui, caro & adeps auferantur: libro de inaequali intemperie scribit digitorum particulas esse ossa, cartilagines, ligamenta, arterias, venas, carnem, cutim, adipem. Authoritas rationibus his stabilienda. Crescit & augetur adeps ad certum vsque terminum, & in quibusdam animalibus certam sedem & figuram perpetuò habet. Deinde albescit vi membranae sanguinem alterantis, & quasi assimilantis, quod solius animę & caloris est opus. Postremo, in medio lardo adenes plerumque reperiuntur, qui non gignerentur nisi in adipe inesset vis quaedam formatrix. Nos partis nomen ita distinguendum putamus, vt alias latius, nonnumquam strictius vsurpetur. Fusa & ampla significatione, quicquid totum complet, pars totius dici potest: qua ratione adeps partis nomen meretur, vt pili, vngues, medulla, sanguis, lac: sed pressiore significato adeps pars dici nequit, non enim communi vita fruitur, nec vllam circumscriptionem & siguram habet propriam; quinetiam per inedias in alimentum verti potest, Galeno teste: at pars nulla alteram nutrit. Adde quod, nec spermatica est pars, nec carnosa, & semine generari adipem nemo dixerit, in prima enim partium delineatione adeps non apparet: carnosae omnes partes & sanguineae, rubrę sunt, non igitur pars viuens & animata dici debet. Dum Galenus similarem partem appellat, fusiore vtitur partis significato: dum 6. de placitis, adipem functionem edere scribit, per functionem intelligit vsum. Vsum enim & actionem saepe confundit Galenus, licet multum inter se distinguantur, vt libro primo est demonstratum. Sic pili vsum habent, actionem tamen nullam edunt. Quod obiiciunt, augeri adipem, dic accrescere appositione materiae, vt pilos. Quamdiu ergo suppetit materia, tamdiu augetur: cessante materia, vt in senio, desinit generari. De adipis albedine, sunt qui ita philosophentur, candorem hunc non à vi formatrice, sed à frigido potius conciliari: sic pituita omnis candicat, cuius efficiens caussa est frigus. Ego albedinis caussam refero ad leuem sanguinis à membranosis partibus alterationem: dum enim ad membranas copiosior allabitur sanguis, leue aliquod rudimentum primum quidem consequitur; sed quia copiosior est quàm vt assimilari queat, parti impactus, densatur à debiliore membranarum calore: itaque non omnino in partis naturam facessit: vt imperfecta videatur pars.","prev":{"citation":"Historia anatomica 282-2","label":"QVAEST. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/282-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 283","label":"QVAEST. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/283"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}