{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 290.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 290.1-4","ref":"290.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/290.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/290.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/290.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Non enim vt diuinus annotauit Plato) oportebat hominem esse ἄμουσον καὶ ἀφιλόσοφον, quia ad agendum & intelligendum erat natus: moratur ergo in Daedaleis labyrinthis alimentum, eiusque tenuior portio à mesaraicis fugitur, & ad hepar transportatur. Intestinorum substantia tota membranea est, duabus propriis tunicis & tertia communi: venarum & arteriarum surculis penè infinitis, necnon neruulis miro indoctę Naturę artificio contexta. Membranea constructa sunt ἔντερα, vt dum flatu, chylo & fęcibus sunt turgidula, distendi sine diuulsione facilè possent. Membraneum hoc corpus simplex non est, sed duplici tunica, eaque propria textum, tum, vt validior expultrix esset facultas: tum ad δυσπάθειαν, ne ab externis internisque iniuriis tam facilè afficerentur: postremò, si aliquando bilis orgasmo & feritate interior putresceret aut roderetur, exterior saltem tunica illacera, & incolumis permaneret: hanc etiam ob caussam intestina sensu donauit acerrimo, ne sola Natura duce, ad excretionem mouerentur, sed sensatae bilis acrimonia: ne tamen in ἀειπαθεία id est perpetua passione versaretur animal, intestinorum sensum, qui ratione membranarum & obiecti continuò irritantis erat exquisitissimus, hebetiorem aliquantulum reddidit; nam interiorem tunicam pingui concretoque humore obliniuit, qui & leuitate obtunderet, & crassitie prohiberet acrimoniam, & lubricitate promoueret bilis descensum. Ideò veteres, intestina regi fatuo comparabant, qui bellum, nisi lacessitus non gerit. Tunicarum propriarum, interior neruosa est, carneis tamen fibris consperia; exterior, carnosior; vtraque tamen tenuior & mollior quam in ventriculo: quia ventriculus dura, aspera & incocta excipiebat, quę densiorem ac duriorem tunicam postulabant. At nihil è ventriculo in intestina elabitur, nisi planè coctum, attenuatumque sit, nisi fortè alimenti, aut qualitatis mordentis acrimonia lacessat. Rugosa est interior tunica, vt chylum remoretur, alioqui tenuioris chyli prolapsus venarum suctionem celeritate superaret, & crusta quadam, vereribus incognita, obducitur, ne occęcarentur venarum oscula: crustam hanc generant tertię coctionis excrementa, vt epidermida. Vtraque intestinorum tunica villos habet transuersos & circulares quamplurimos, quorum ministerio, quę cumque continentur, nulla cunctatione extrudit: eorumdem opera, motus ille intestinorum perficitur, quem περισταλτικὸν vocant, qui fit contrahentibus & colligentibus sese intestinis supernè deorsum, vt eo motu infra transmittantur faeces, flatus & humores noxij. Hic si deprauetur, vt in colico & iliaco affectu, inuerso ordine à Natura instituto, colligunt sese circulares fibrae infernè sursum, vt nihil per inferiora excerni possit, ne clysteribus quidem inditis acrioribus, & ἄνω ειλησις dicitur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 289","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/289"},"next":{"citation":"Historia anatomica 290.5-6","label":"290.5 to 290.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/290.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/290.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}