{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 297","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 297","ref":"297","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/297","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/297.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Sint enim quantumuis laeuia & lubrica intestina, si bene coquat ventriculus, nunquam lienteria afficiemur; quia lienteriae natura in στερήσει τῆς πρώτης πέψεως, id est, priuatione primae coctionis, quae fit in ventriculo & praecipiti egestione consistit. Malè igitur lienteriam ab imbecillitate retentricis intestinorum fieri concludunt, neque vnquam id voluit Galenus: quia lienteriae caussas excutiens, eas refert ad ventriculi intemperiem, quae facultatum omnium robur exoluit, & ad leuem ac superficie tenus impressam exulcerationem, qua similiter fit in ventriculo irritato lienteria, vt stranguria in vesica. Intestinorum intemperies lienteriam quidem parit, sed non primario, nisi in συμπάθειαν iure societatis, communionis & viciniae trahatur ventriculus. Dum puerulos vomitu & deiectionibus saepe infesta ri scribit Galenus, causam refert ad facultatis retentricis, non intestinorum, sed ventriculi imbecillitatem: sunt enim molliores eorum villi, praeterea deiectionum liquidarum caussam, agnoscit ingluuiem & voracitatem puerulorum, quorum natiuus color validissimus plus appetit quàm continere & coquere possit, vnde fit vt laxatis ventriculi villis, quasi habenis, & vomitus & deiectiones consequantur. Quae de stipticis intestina roborantibus, & alui proluuiem sistentibus obiiciunt, puerilia sunt: non enim eo consilio admouentur, vt intestinorum vim retentricem, quae nulla est, roborent; sed vt mesenterij venas, quae per intestina numerosa ramorum serie sparguntur, quaeque luxuriantes & malignos humores in ea deponunt, astringant; vel, vt ferocientes humores substantia tenuissimos, temperamento calidos, qualitate acerrimos demulceant, refrigerent, incrassent, atque ita ad motum ineptiores reddant. Quid, quaeso, absurdius quàm astrictionis aluinae caussam ad retentricis robur referre Audiant Galenum 3. De caussis symptomatum, tardae deiectionis caussas eleganter assignantem, nunc expultricis imbecillitatem, nunc hebetiorem intestinorum sensum, nunc ingestorum crassitiem, stipticitatem, paucitatem, nunc musculorum abdominis, quorum in extrudendis faecibus mira est facultas, imbecillitatem: at de vi intestinorum retentrice, ne verbum quidem vllum. Postremò, quam nobis obtrudunt chyli & faecum retinendarum necessitatem, eam libenter admittimus, sed retentrici intestinorum facultati vim eam non concedimus: chylo enim retinendo flexuosis illis anfractibus & tortuosis gyris prouidit sagax Natura. Itaque in tanta viarum longitudine, vix vlla potest alimenti portio foras elabi, quae non antè cuipiam sugentium venarum ori se applicuerit. Faecum verò retentio naturalis non est, sed animalis, quia musculorum perficitur opera: adsunt sphincteres musculi inferiorem recti intestini partem constringentes, ne ante iussum rationis arbitriumque voluntatis faex ab aluo extrudatur. Ex his ergo cuilibet planum sit & apertum, intestina vim nullam habere naturalem, qua & chylum, & faeces retinere possint.","prev":{"citation":"Historia anatomica 296-3","label":"QVAEST. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/296-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/296-3"},"next":{"citation":"Historia anatomica 297-2","label":"QUAEST. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/297-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/297-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}