{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 304-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 304-3","ref":"304-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/304-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/304-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/304-3.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":439,"text":"CAPVT XVIII. ENTRICVLI partes dissimilares tres sunt, orificia duo & fundum. Orificium superius ob amplitudinem, κατʼ ἐξοχὴν στόμαχος dicitur: σόμα enim idem quod os; atque vteri, vt & vesicae, suus est stomachus, primo περὶ γυναικείων. Veteres Medici καρδίαν appellarunt, quia exquisitissimo & acerrimo sensu est pręditum, & symptomata inuehit cardiaca, hinc eius affectus cardiogmus, cardialgia. Hippocrates in Coacis praenotionibus metonymicâs στῆθος vocat, quòd sub pectore & cartilagine xiphoide contineatur, dum στήθεος δηξιν καὶ πικρότητα, id est, sterni morsum & amarorem dixit pro cardiogmo: & in Epidem. σήθεα κατακορέα vocat, pectora bile abundantia, id est, os ventriculi. Hîc sedem statuimus appetentiae & famis animalis. Huius mira est cum corde & cerebro sympathia; cum corde διὰ τὴν γειτνίαν, id est, ob viciniam. Extremum enim cordis mucronem tangere videtur, aut saltem ab eo non longè distare: cum cerebro διὰ τὴν κοινωνίαν, id est, ob communionem, quam faciunt nerui insignes stomachici; vnde fit vt eo affecto, melancholica contingant symptomata, & quoties in alimenti penuria suctum sentit, non tantùm esurit ipse, sed & cerebrum vibratis neruis lacessit. Fibras habet hoc orificium circulares quamplurimas os angustantes, ne resiliat in oesophagum, & os cibus, prono aut supino decumbente animali. Orificium inferius, Graecis πυλωρὸς, Latinis ianitor dicitur, quòd prolabentia è ventriculo alimenta, tanquam ostiarius quidam, cohibeat. Hoc os non rectà deorsum fertur, vt somniarunt veterum quamplurimi, sed superiora spectat, ne quid nisi planè coctum & laeuigatum elabatur; postea rectà deorsum in duodenum vergit. Duo hęc orificia & situ & magnitudine inter se differunt: superius enim in sinistra parte spinam versus situm est, circa vndecimam thoracis vertebram, inferius dextram sedem occupat. Illud amplius latiusque à natura constructum est, quia dura, nec planè contrita famelici plerumque deuoramus: hoc angustius multò, quia è ventriculo nihil elabitur quod non exquisitè attenuatum & comminutum sit. Caeterùm duo haec orificia substantia constant crassiore, quàm reliquum ventriculi corpus, ne fortè à transeuntium impetu diuellantur. Sunt autem ambo rugosa & crassiora, fibris orbicularibus, iisque carnosis sphincteris cuiusdam instar praedita, vt dilatari, arctari, aperiri & claudi possint. Aperiuntur, dum ingerendis in ventriculum cibis aditum, coctis verò exitum praebent: clauduntur, inferius quidem, ne quid elabatur nisi planè coctum sit; superius verò, ne fumi attollantur, qui ad perfectam coctionem plurimum faciunt; sic qui aliquid citò coquere volunt, os ollae operculo occludunt vt retineantur fumi; tum ne culinae vapores cor & cerebrum feriant. Quibusdam ita hiat hoc osculum ob edacitatem aut intemperiem humidiorem, vt constringi exquisitè nequeat. Hi, vertigini, suffusioni & hemicranię obnoxij sunt; aliis à moerore ita constringitur, vt solidis alimentis aditum deneget. Vtriusque orificij & apertio & constrictio non fit voluntatis imperio, non membranularum seu valuularum opera, non tuberculorum glandosorum veluti annulum constituentium (vt aliquando existimaui) ministerio, sed sola naturae impulsione. Sic vteri osculum interius clauditur ad conceptionem, aperitur ad exclusionem foetus sine musculo, sine glandulo, sine membrana hostiaria.","prev":{"citation":"Historia anatomica 304-2","label":"QVAEST. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/304-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 305","label":"CAPVT XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/305"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}