{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 310.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 310.1-4","ref":"310.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Maxima ergo illius est dignitas, sed necessitas multò maior, vnde parenchymatum exortu & Natura primum statuitur à Galeno. Situm est hepar in dextro hypochondrio sub diaphragmate & costis nothis; & sępe apud Hippocratem καθʼ ὑπροχὴν hypochondriu dicitur: distat tamen aliquantulum à septo, ne illi quasi flabello praecordia ventilanti obesset. Situm hunc obtinuit à Natura tutissimum & dignissimum; costis quippe quasi sepimentis obuallatum; non vt ventriculus & intestina ossibus nudum, quia non extendi hepar vt illa oportuerat, sed in vasorum tantùm conceptaculis sanguinem continere in tenello foetu & recens natis, sinistrum etiam occupat hypochondrium, quia otiatur eorum ventriculus, nec ita distenditur; at in adultis non patitur ventriculi distentio spatium illud à iecore occupari. Humani hepatis figuram ignorarunt veteres, & iuniorum quamplurimi. Hippocrates libro De ossium natura, & 6. Epidemion hepar in lobos quinque secat, pinnas, pinnulas, fibras vocat; quibus singulis propria Theophilus indidit nomina. Galenus plures in caeteris animalibus, quàm in homine agnouit lobos, 4. De vsu partium. Sed si autopsiae credendum, homini continuum est hepar, nec in lobos secatur vt quadrupedibus, quorum ventriculus cùm esset magis sphaericus, omni ex parte amplexandus erat: rimam tantùm habet ferè in medio (fissuram vocant) intra quam vmbilicalis vena embryi nutricula sese penitus abdit, & posteriore parte hepatis portiuncula cernitur, ventriculi simitatem implens. Hepatis continuum hoc corpus infernè & intrinsecus cauum, supernè & extrinsecus gibberum apparet, vnde superna hepatis κυρτὰ vocant & caput; inferna σιμα. Figuram nullam habuit propriam, quia figura nihil ad alterationem; hepar autem organum erat αἱματοποιητικὸν, sanguificatio similaris est actio, quę à temperie sola & inchoatur & perficitur. Superior itaque eius pars lęuis est, rotunda instar laconicae mulitestudinis & ęqualis, ne diaphragmatis motui obsit; inferior, inęqualis, nunis velut promontoriis exasperatur, & rupium pręcipitiis non est absimilis, ad venę portae & meatuum bili expurgandae dicatorum exitum; adde quod si aequale fuisset hepar, comprimerentur saepè dum turget ventriculus venae portae rami, atque ita chyli & sanguinis distributio impediretur: sed & dextra parte rotundum est hepar; sinistra verò sensim attenuatur & in acutum quasi fertur angulum.","prev":{"citation":"Historia anatomica 309-2","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/309-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 310.5-6","label":"310.5 to 310.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/310.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}