{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 312-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 312-2","ref":"312-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE. An hepar princeps sit pars. QVAESTIO XXI. EPARhonorifico principis titulo decorandum esse, quaestione secunda libri primi validissimis rationum momentis à nobis confectum est. Sunt tamen & veterum & iuniorum quamplurimi, qui regia praerogatiua & omnibus suis dotibus hepar spoliare contendunt, hocque nec venarum principium, nec facultatis naturalis sedem, nec αἱματόσεως officinam, nec denique spiritus vllius authorem esse sibi persuadent. De venarum principio & sanguificationis officina, quae fusa verborum serie iam disseruimus nolo hîc transcribere; consulat libri quarti controuersias studiosus lector. De spiritu tantùm & facultate naturali an influat ab hepate, hîc breuis disputatio instituenda. An hepar naturalem spiritum gignat. QVAEST. XXII. VONIAM in Medicorum scholis satis frequens & peruulgata est de spiritu naturali controuersia, nolo in re tam perspicua diutius immocari: sufficiet in rudiorum gratiam pauca haec de spiritibus praelibare. Spiritum definit Galenus 6. De vsu partium, exhalationem quandam sanguinis benigni: Stoici, animae & corporis vinculum. Anima enim tam est diuersa à corpore quàm empyreum caelum à terra. Sunt qui spiritum definiant corpus aethereum, caloris facultatisque sedem ac vinculum, primumque obeundarum functionum instrumentum. Caeterùm aethereum dicitur ἀναλογικῶς, ob tenuitatem & diuinum operandi modum, natura enim & origine planè est elementaris. Nos spiritum definiemus corpus tenuissimum, perpetuò mobile, ex sanguine & vapore genitum, facultatum animae vehiculum. Corpus esse voluit Hippocrates, dum inter ea quae corpus constituunt recenset: diuidit enim corpus in iχοντα ἰχόμενα καὶ ὁρμῶντα, continentia, contenta & impetum facientia. Corporeum item esse id indicat, quòd egeat canali velut latore, quod partes ipsas distendat, locumque occupet; extincto enim animali & corrugatur pupilla & concidunt membranae oculi spiritus radiis non amplius illustratae.","prev":{"citation":"Historia anatomica 312","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312"},"next":{"citation":"Historia anatomica 313.1-4","label":"313.1 to 313.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}