{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 313.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 313.1-4","ref":"313.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Corpus ergo est; sed omnium quae in corpore continentur tenuissimum, eius namque vt venti magna vis est & incursio; sic semen licet crassum viscidumque sit, vasa permeat nullis conspicuis cauitatibus peruia, quia spiritibus vndique est perfusum. Galenus tertio de facultatibus naturalibus, sanguinem tenuem esse vult, vaporem tenuiorem, spiritum tenuissimum. Dixi perpetuò mobile, mouentur enim continenter spiritus, non ab alio tantùm vt humores, qui siue trahantur. siue pellantur, ab alio semper mouentur; sed per se, id est. ab innato principio. Adeò vt spirituum motus aut ab insito sit principio, aut ab alieno. Ab insito principio mouentur flammae instar, in vtramque partem, sursum & deorsum, vt docet Galenus libro de rigore palpit. & libro de vtilitate respirationis, sursum, quia leues, ignei enim sunt & aërei; deorsum ratione pabuli. Vterque motus si impediatur, corrumpitur spiritus, idque aut marcore, aut extinctu; marcore hoc est indigentia pabuli, quia deorsum non potest moueri; extinctu à contrariis, frigido quippe & humido copiosiore strangulante, quia sursum moueri non potest. Mouentur etiam spiritus ab alieno principio, dum pelluntur, dum trahuntur. Pelluntur naturales ab hepate, vitales à corde in sua systole, animales compresso cerebro. Trahuntur, naturales à venis, vitales à singulis partibus cum sanguine arterioso: animales, rarò nisi dolore aut voluptate afficiatur pars: ita enim nec obiecti vehementia permittit facultatem à suo munere vacare, nec calor ad se allicere cessat. Est ergo spiritus corpus mobile. Gignitur autem ex sanguine & vapore tenuissimo, vt duplex sit illius materia, sanguinis exhalatio & aër, propterea & sanguine & aëre fouetur, conseruatur, reficitur spiritus omnis. Postrema definitionis particula vsum spirituum, qui finalis causę rationem habet, designat. Est enim spiritus omnis non animae, sed facultatum eius vehiculum; nam si vinciantur vasa, venae, arteriae nerui, pereunt vita, motus, sensusque, intercepto spiritu, non facultate quae incorporea est, vinculum quippe nec continuitatem aufert cum suo principio, nec naturalem dispositionem. Haec spirituum est vniuersalis natura. Spirituum alij sunt insiti, qui tot sunt numero, quot partium genera statuuntur: alij influentes, qui à diuersis fontibus manant; & insitorum vim quasi sopitam ac delitescentem promunt. De horum numero certant Medici. Putat Argenterius vnicum esse spiritum, quia vnica est anima, vnicum eius organum, vnicus sanguis, vnicus aër qui inspiratur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 312-2","label":"CONTROVERSIAE ANATOMICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/312-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 313.5-7","label":"313.5 to 313.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/313.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}