{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 317","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/317.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":405,"text":"dum pulmonis & vesiculae nutritionem inter se conferunt, non vident aliud esse bilem, aliud biliosum sanguinem? Alitur pulmo bilioso sanguine, id est, tenuissimo in dextro cordis sinu elaborato; sed excrementitia bile nulla pars alitur. Obiiciunt, lienis & renum nutritionem lien enim excrementitio & faeculento sanguine alitur, renes verò seroso. Sed quàm dissimilis sit renum, lienis & vesiculae ratio, audiant omnes. Lien faeculentum sanguinem, renes serosum excrementum trahunt, sed non purum nec impermixtum; amplissima enim sunt eorum vasa, splenicus ramus & emulgentes venae. At quae per ampla orificia succum trahunt (inquit Galenus) non possunt eum purum & sincerum allicere. Trahunt ergo excrementum multo benigno & alimentario succo perfusum, hoc vtili & alimentario nutriuntur, noxium vero secernunt excernuntque. Vesicula verò bilem in se allicit sinceram, neque alio quopiam humore adulteratam; tum quod viae angustia crassiorem illabi non sinat; tum quòd eiusmodi attractio maximè ex humoris familiaritate excitetur. Vnde cuilibet obuium apertumque fit, vesiculam nutritionis gratia bilem non trahere. Quorsum ergo bilem hanc trahit? Sanè voluit Galenus familiaritate quadam id fieri & similitudine nobis incognita. Vt enim magnes ferrum trahit & succinum, paleas; ita bilem, vesicula; cuius praesentia oblectatur & ex eaiucunditatis sensum percipit. Ita enim quinto De vsu partium, cap. 10. scriptum reliquit: Tra hitur bilis à vesicula ob qualitatis communionem. Siquidem cùm tot annos quodque animal superstes sit, in ea tamen vesicula videre est bilis flauae contineri quidpiam: quin & mortuis ipsis, ablatas ab hepate vesicas simul cum bile diutissimè asseruamus, nihil tractu temporis corpore ipsarum patiente: ita vnicuique quod est cognatum ac familiare, innoxium est. Sed curiosus quis sciscitabitur, Quomodo excremento eo oblectari potest vesicula, cuius tanta est feritas & acrimonia, vt si paulisper in intestinis cunctetur, vlcera pariat, & si in habitum corporis effundatur, panniculum vellicando rigorem excitet? Cur vesicula membranosa, proindemque exquisitissimi sensus, acrimoniam eam non sentit, eiusque humoris colluuie non laeditur? Multa (inquit Lucretius) tegit sacro inuolucro Natura, sunt mirabiles in vniuerso rerum sympathiae & antipathiae. Oblectatur bilis praesentia vesicula; itaque acrimonia eius non laeditur, quinetiam humoris contactu assueta non patitur. Sic veneno assueti veneficam eius vim non experiuntur, & liquoris guttula arteriam infestat, plena pocula ventriculum oblectant; minimo aëre torquetur ventriculus, & intestina diris cruciatibus infestantur, copiosissimum autem hauriunt, eoque recreantur assueti pulmones. Qui bilis familiaritatem & cognationem cum vesicula non admittunt, tractionis caussam referunt ad vniuersalis naturę necessitatem & prouidentiam, vt scilicet expurgetur sanguis, ne ea labe inquinatus ad alendum reddatur inutilis. Fallopij laus. Fallopij de ductibus colidochis noua opinio. Fallopij error. Rationes nostrae. Ratio I. Secunda. Tertia. Quarta. Quinta. Sext. 4. Septima. De ductibus bilem expurgantibus, contra Fallopium.","prev":{"citation":"Historia anatomica 316.6-7","label":"316.6 to 316.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/316.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/316.6"},"next":{"citation":"Historia anatomica 318.1-4","label":"318.1 to 318.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/318.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}