{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 319.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 319.1-4","ref":"319.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Si enim intestina suo contactu statim mouet, ventriculi coctionem labefactaret. Querit Galenus cur intestina duas habent tunicas, vesicae autem ambae, quae vrinam & bilem continent acriorem, vnicam tantùm. Respondet, quia intestinis noxia est bilis, vesicae autem cognata; pauca bilis intestina irritat non vesicam, quia non trahitur ab intestinis, nec illis familiaris est vt vesiculae. Mouit (ni fallor) subtilissimum Fallopium vnica haec ratio, obliquum esse ab hepate ad vesiculam ductum, ab hepate autem ad intestinum rectà ferri, ideoque obliquo & flexuoso eo ductu non posse bilem ad vesiculam priùs ferri quàm ad intestinum. Sed mollior haec mihi videtur ratio quàm tanti viri grauitas postulet. Alius enim est motus expultricis facultatis; alius tractricis; alius elementaris formae. Qui motus elementarem formam sequitur, rectus est, breuiores, patentiores & rectos magis sequitur ductus: in tractricis motu qui ab anima est, nihil obstat viarum obliquitas, nihil grauitas: nam & pituitosus sanguis licet grauis ad cerebrum fertur & famis tempore crassiores faeces trahit ventriculus. Quia ergo trahitur à vesicula bilis, non impediet illius motum obliquus ductus: non potuit autem rectà ferri ille ductus ab hepate ad vesiculam, quia in cauo iecoris erat sita, descendit ergo meatus, deinde ascendit. Obiicies, si vesicula bilem trahit, quia illi familiaris, cur eam expellit? Qua enim proprietate trahit, eadem retinet vt oblectetur. Responde, bilem non excerni nisi molesta sit, aut copia, aut qualitate; longa enim mora euadit acrior. Quae autem à quibusdam afferri solent, vesicam bilem non trahere, quia multa animalia ea carent, nihil conficiunt: in quibus enim deest vesicula, in illis bilem à vesicula trahi nemo dicet: sed in quibus vesica ad iecoris cauum est sita, eius hunc vsum agnoscimus, vt bilem trahat. Quòd autem in quibusdam desit vesicula, scribit Aristoteles 2. De hist. animal cap. 15. Fel (inquit) aliis adnectitur iecori, aliis minimè.","prev":{"citation":"Historia anatomica 318.5-7","label":"318.5 to 318.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/318.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 319.5-8","label":"319.5 to 319.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/319.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}