{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 324.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 324.1-4","ref":"324.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/324.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/324.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/324.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Methodi: lecoris (inquit) substantia scirrhis maximè est obnoxia, vtpote quae naturaliter lutosum quidpiam continet; lienis verò rarior est substantia quàm iecoris, sed scirrhosis tumoribus saepius affligitur ob alimenti speciem. & 5. De simplicium medicament. facultat. Lien meatus amplos habet: vnde igitur obstructio tam frequens nisi à crasso & feculento sanguine? Ratione huius crassi humoris scribit Galenus 5. De sanitate tuenda, lienem iuuari exercitatione superiorum & inferiorum, vt attenuetur. Et apud Plutarchum, Orchomenes Lacedemonius lienosus, ita cursu sese exercuit, vt tandem inter pedites palmam obtinuerit. Quinetiam lienem faeculenti sanguinis conceptaculum esse ita demonstratur. Obstructo liene, statim refluit ad hepar lutulentus sanguis, qui laudabilem & purum suo colore inficit; hinc totus corporis habitus melancholicus euadit, & icterus fit niger; non secus atque obstructo canaliculo felleo refluente bile ad hepar, flauescit totum corpus, fitque icterus flauus. Hac ratione existimo veteres risus sedem in liene statuisse: vulgatum est enim: Cor sapit & pulmo loquitur, fel continet iras, Splen ridere facit, cogit amare iecur. Et diuinus Plato ad id alludens, proximum iecori locatum lienem scribit, vt purum hoc semper clarumque reddat, & modo speculi nitens atque perspicuum ad imagines exprimendas accommodatum. Sed contra huius sententiae veritatem obiici multa solent, quae dissoluenda sunt. Si lien trahendo expurgandoque faeculento succo esset dicatus, essent ductus quidam ab hepate succum hunc deferentes; esset cauitas quaedam excipiens; essent & meatus detrudentes. Sic ductus sunt fellei bilem ab hepate deferentes per vniuersum hepatis corpus sparsi, arteriarum modo caui; est conspicua vesiculę cauitas bilem excipiens; sunt & canales bilem in duodenum trudentes. Sic vehendo sero, emulgentia vasa, excipiendo, renum sinus membranosos, expellendo, vreteres & vesicam destinauit Natura. Sed nulli sunt proprij & peculiares ductus lutulentum hunc succum deferentes ad lienem, nulla in liene cauitas, quae continere & excipere possit, nulli ductus eum pellentes. Non ergo humori illi trahendo expurgandoque dicatus est lien. Quòd nullus sit canalis asportandae faeci dicatus, doceo.","prev":{"citation":"Historia anatomica 323.5-7","label":"323.5 to 323.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/323.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 324.5-7","label":"324.5 to 324.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/324.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/324.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}