{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 346.1-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 346.1-3","ref":"346.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"QVAEST. II. E testium vsu varię sunt, & maximè inter se dissentientes sententiae. Aristoteles 3. De histor. animal. cap. 1. & I. De generat. animal. cap. 4. testibus vim denegat σπερματοποιητικὴν, solisque spermaticis vasis eam concedit, quod multa animalia testibus careant, vt pisces, & serpentes, quae coeunt tamen, & prolificum semen effundunt: quòd taurus quidam exectis testibus statim coluerit, quòd nullam partem meatuum compleant, id est, nullam cum vasis spermaticis societatem habeant. Itaque alium agnoscit testium vsum, eumque triplicem. Primus, vt motum seminis stabiliorem faciant, & vasis miro artificio intortis appensi illa contineant, ampliora & patentiora reddant; non secus atque pondera telis textorum appendi solent. Quamobrem illis exectis spermatica vasa contrahi, occludique eorum vias, per quas effundi semen non possit. Secundus testium vius est ad robur cordis: his enim quasi ponderibus tenditur cor, & illis exsectis totius habitus & temperamenti mutatio contingit; laxatis quippe habenis & quasi exoluto cordis robore. Tertium colligo ex problemate 24. sect. 4. Vt pondere suo erectionem, & tensionem penis iuuent. Haec est de testium vsu Aristotelis sententia: quam ad veritatis libellam, & Lydium (vt aiunt) lapidem reuocare nunc lubet. Atque vt primum eius vsum impugnem, non possunt testium pondere ampliora & patentiora vasa reddi: sunt enim miro artificio intorta, & labyrintheis anfractibus implicita: quare si distenderentur, ad extremum pedem excurrerent. Adde, quòd vasa hęc vicinis partibus adhaerent firmiter, & ita alligantur, vt tensionem non admittant. Quinetiam tantum abest, vt ea tensione amplificentur vasa, quinimò angustiora & contractiora euadunt. Coeunt enim elongata vasa: debuisset potiùs testium alter antrorsum, alter retrorsum locari, vt amplior euaderet vasis capacitas. Sed quid amplitudine ea, & sensili cauitate ad seminis excretionem est opus? annon in epididymide & testibus semen continetur, in quibus nulla est sensilis & conspicua cauitas? Annon per eiaculatoria vasa ad vesiculas & prostatas fertur, ibique asseruatur sine cauitate semen?","prev":{"citation":"Historia anatomica 345","label":"QVAEST. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/345"},"next":{"citation":"Historia anatomica 346.4-7","label":"346.4 to 346.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/346.4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}