{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 349.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 349.1-4","ref":"349.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/349.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/349.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/349.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"QVAEST. V. VAM mirabilis sit testium & partium diaphragmate superiorum consensus, primus omnium eleganter expressit Hippocrates sect. 1. lib. 2. Epid. ὄρχις οἰδήσας ἀπὸ βηχέων, ὑπόμνημα κοινωνίης, γὰ στηθέων, μαζῶν, γονῆς, φωνῆς. Cùm testis intumescit à tussi, gmemoriam renouat societatis, pectoris, mammarum, geniturae & vocis. In cuius sententiae planè aureae explicatione lubet Explicatio setentiae Hipaliquantulum spatiari & excurrere. Societatem pectoris & testium pocr. de symdeclarat frequens ex tussi in testium inflammationem, & contrà è testium tumore in tussim pathia testium μετάστασις. Hoc saepe medicinam factitantes experti sumus, & diuini Senis edicto confir& thoracis. mari potest sect. 1. lib. 1. τῶν Ἐπιδ. Πλείστοισι δὲ βῆχες ξηραὶ, τοῖσι δὲ καὶ μετὰ χρόνον φλειμοναὶ μετʼ ὀδένης ἐς ὅρχιν ἑτερὸρρ ὅπαι, τοῖσι δὲ ἐπ᾽ ἀμφοτερους. Multis siccae tusses contingebant, & horum quibusdam multo interiecto tempore inflammationes cum dolore ad alterutrum testem, aliis ad vtrumque simul suboriebantur. Sect. 1. lib. 2. Epid, βῆχες χρόνιαι ὄρχιος οἰδήσαντος παύονται, tusses diuturnę superueniente testium tumore cessant. Cur autem & quomodo id fiat iam aperiamus. Tussim siccam interpretor, non eam quae sine materia est, quae caussam agnoscit, aut Quid tußis intemperiem nudam (qualis flante Aquilone excitatur) aut asperae arteriae inaequalitatem, sicca. aut simplicem neruosarum partium sympathiam. Quomodo enim abscessus & tumores ea Tußis cum pareret? Sed tussim intelligo cum materia, cuius caussa aut est humoris tenuitas, fumidi vamateria. poris & pulmonum ansam subterfugientis, aut eiusdem crassities expulsioni morem non gerens. Hanc per abscessus inferiorum partium, testium quippe, expurgari voluit Hippocr. transferente scilicet natura crudos & ἀπτύστους humores in loca decliuiora & maximè cognata; quae translatio propriè διαδοχὴ dicitur: fit enim κάτω, & in partem totius materiae morbificae capacem. Expurgationis porrò huius vias patefacere, non ita est facile: dicam taViae thoracis ad testes. men quod sentio, & breuius quàm res tanta dici possit. Tria vasorum genera ad testem feruntur, neruus, arteria, vena. Horum omnium a thorace ad testes ductus sunt peruij. Costalis nerui, qui per latera costarum excurrit, portio conspicua ad testes fertur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 348.5-6","label":"348.5 to 348.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/348.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/348.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 349.5-7","label":"349.5 to 349.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/349.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/349.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}