{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 350-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 350-2","ref":"350-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/350-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/350-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"QVAESTIO VI. BCTIO omnis apud Galenum aut naturalis est, aut animalis. Naturalm vocat quaecunque voluntaria non est, qua ratione vitalis etiam natuPralis dici potest. Colis inflatio actio est, motu quippe locali perficitur: aut igitur naturalis erit, aut animalis, aut mixta. Animalem omnino esse, haec suadere videntur, quòd animales omnes facultates imaginatrix, motrix, & sentiens ad actionem hanc concurrant. Imaginatio rei Venereae & vigilantibus & dormientibus nobis distensionem penis praecedit perpetuò: ac vigilantium quidem imaginatio cum electione est & voluntate. Dormientium verò, brutorum imaginationi similis est, quippe seminis titillantis ac turgentis speciem idemque consectetur. Vt enim per somnum pituita pluuiarum mouet similitudines, bilis temperamento calidissima & furens spectra phantasiae obiicit similia, & melancholicus humor hostis lucis, aduersarius principiorum vitae, imaginationi tenebras offundit, insomniaque parit terrifica ac meticulosa: ita semen in prostatis contentum, copia turgens, & qualitate sua pruriens, titillansque per neruorum continuitatem simulacra & imagines rerum venerearum in phantasia quiescentium mouet. Non fit ergo colis inflatio sine imaginatione. Imaginatio motrici imperat; haec statim obsequitur, hinc penis inflatio. Motrici huic quatuor inseruiunt musculi, quorum duo ad illius latera feruntur. At musculorum omnium motus animalis est, quia definitur musculus, organum spontanei motus. Instatio haec voluptatem habet coniunctam, non est voluptas sine sensu: ad penis itaque erectionem imaginatrix, motrix, & sensifica facultas concurrunt; propterea animalis tantùm videbitur actio. Contrà naturalem omnino esse, non animalem ita demonstrari potest. Distensionis huius caussae omnes & instrumentariae, & efficientes & finales naturales sunt: ergo naturalis, non animalis actio. Organa naturalia sunt, ligamenta quippe duo caua, fungosa & nigricantia, quae (licet nerui appellentur) voluntarij tamen & sensiles nerui non sunt. Oriuntur ab ossibus ischion & pubis, non à cerebro & spinali medulla. Efficiens caussa non est voluntas, quia non arrigimus cùm volumus, mouemus autem brachia, crura & oculos pro voluntatis imperio. Sed caussa distensionis est calor, spiritus, status, corpora hęc caua, fungosa, arteriarum & venarum myriadibus retis instar, implicita implens: sic calida omnia spirituosa & statulenta colen distendunt. Finalis caussa procreatio est, quae non ad animalem, sed naturalem refertur. Est igitur naturalis omnino, non animalis penis erectio. Nos actionem hanc nec animalem omnino, nec naturalem penitus esse volumus, sed mixtam. Ratione imaginationis & sensus planè est animalis, quia non nisi praecedente imaginatione inflatur, estque distensio haec perpetuò cum voluptatis illecebris. Ratione autem motus naturalem potius esse existimamus, iuuari tamen aliquantulum ab animali. Quemadmodum enim appetentia, quae in orificio superiore ventriculi excitatur, ob diuulsionis sensum animalis est; motus verò, quo cibos nondum belle mansos, attritosque rapit ab ore famelicus ventriculus, naturalis est: ita colis erectio, quia cum sensu est & imaginatione, animalis dici potest.","prev":{"citation":"Historia anatomica 350","label":"QVAEST. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/350"},"next":{"citation":"Historia anatomica 351","label":"QVAESTIO VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/351"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}