{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 368-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 368-2","ref":"368-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/368-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/368-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/368-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"VERSITE De sexuum diuersitate. QVAESTIO I. O perfectam generationem sexuum requiri discrimina, saepè ab Aristotele libris De historia ac generatione animalium, proditum est; & finalis caussa, omnium nobilissima, quippe quae reliquas moueat, ipsa verò non moueatur, satis indicat. Vt enim in plantarum seminio totius plantae vis δυνάμει continetur, quae tamen nunquam in actum sese promit, nisi telluris excitetur tepore: ita parentum semina singularum partium ideam in se continentia, nisi in naturae agrum hortumque feracissimum effundantur, nunquam in actum erumpent, nunquam vires suas exerent. Est ergo necessarium duplex animal, alterum quod in alio, alterum quod in seipso generet. Illud mas, hoc foemina dicitur. Mas ab ortu calidior, primum efficiendi principium, & totam ferè vim formatricem concedit. Foemina frigidior & locum concipiendo semini, & materiam alendo conceptui, ex alimenti reliquiis crudioribus suppeditat. Locus ille vterus est, qui seminis vim quasi compedibus solutam, excitat. Nam in quamcumque aliam corporis partem effundatur semen, non concipietur, sed putrescet. Materia autem sanguis est, excrementum alimenti vltimi partium carnosarum. Haec sexuum discrimina, essentiales animalis differentias non constituunt; tum, quia non reperiuntur in omnibus animalibus, teste Aristotele 2. De generat. animal. cap. 4. & 4. De historia animal. cap. 17. tum, quia essentiales differentię constituunt naturas specie diuersas: mas autem & foemina, sunt semper in eadem specie, Aristoteli io. Metaphysic. Differunt tantùm sexus ambo accidentibus quibusdam. Sed quaenam sint illae accidentales differentiae, non satis inter omnes constat. Volunt Peripatetici naturam semper intendere in maris generationem, foeminam autem per accidens procreari, ex semine debiliori, quod maris perfectionem non potuit attingere. Itaque foeminam vult esse Philosophus Naturae παράβασιν, quasi prolapsionem, metaphora sumpta à viatoribus, qui aberrant & progrediuntur iter institutum. Et cùm monstra sint velut Naturae excursus, & πάρεργα, foeminam tale quid esse putat, & primum monstrum in Natura. Galenus Aristotelem sequutus, cap. 6. & 7. lib. 14. De vsu partium, scribit vim in humano semine formatricem, cum vna sit, vnum tantùm intendere nempe marem. Quòd si ab instituto aberret, & marem generare non possit, foeminam creat primam maris imperfectionem, quam propterea animal appellat πεπηρωμενον, mutilum, occasionatum, accessorium. In hoc autem differre putat à mare, quòd marium genitalia foras promineant, foeminarum verò intus lateant ob caloris imbecillitatem, qui foras ea trudere non potuit. Itaque ceruicem inuersam, pudendum virile referre vult, & vteri fundum inuersum scroti gerere similitudinem. Verùm haec Aristotelis & Galeni opinio nobis non probatur. Naturam enim in foeminae, non minus quàm maris generationem intendere existimamus, & foeminam Naturę erratum ac prolapsionem dicere, indignum est Philosopho.","prev":{"citation":"Historia anatomica 368","label":"FINIS LIBRI SEPTIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/368"},"next":{"citation":"Historia anatomica 369","label":"VERSITE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/369"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}