{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 372.4-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 372.4-7","ref":"372.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.4.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Illustrat enim sententiam hanc eleganti similitudine. Si quis, inquit, molliores lanas, & vestem optimè contextam eiusdem ponderis sub Dio ponat, lanas grauiores multò comperiet; quia laxiores & molliores lanae plus excipiunt continentque humidi: ita verisimile est, laxiores mulierum carnes plus sanguinis excipere & continere, quàm solidas virorum. Quod autem scriptum legitur eodem loco, calidiorem esse mulieris sanguinem, proptereaque viro calidiorem, id à scholastico quodam adiectum puto, neque Hippocraticum. Ita aliàs publicè interpretantem Ludouicum Duretum praeceptorem meum longe doctissimum audiui, cum quo idem sentit Christophorus à Vega, Commentariis suis in Hippoc. Prognostica. Quare Cordaei interpretationem probare non possum, qui suppressum sanguinem prohibita transpiratione extraneum & febrilem calorem induere putat, proptereaque calidiorem esse virorum sanguine Nam inepta foret, & Hippocrate indigna mulieris morbosae cum viro sano collatio. Quòd si vtriusque sexus morbosi sanguinem conferas, intensior erit maris quàm foeminę calor, quia siccitatem habet comitem: siccitas autem apud Auerroem, est lima caloris. Ita Hippocratis auctoritati satisfactum puto. Nunc rationum momenta expendamus, ponderemusque dilicentiùs. Pulsus habent frequentiores foeminae, ergo calidiores; quia frequentia à calore. Respondemus frequentiores esse pulsus, non ab intensiore calore, sed propter organorum angustiam. Cùm enim exiles & anguste arteriae, crudorum & frigidorum humorum copia oppressae, tantùm extendi & dilatari nequeant; quantum earum calor licet debilis postularet, meritò aequando huius necessitatis gratia maiori quàm in maribus opus fuit & velocitate & frequentia. Sic paruitatem pulsus ob angustiam organi, frequentia & velocitate compensat Natura. Virorum autem pulsus validi sunt, ob facultatis robur, & magni; quia in omnem dimensionem extenditur arteria amplissima. Quae verò de animosa & irascibili facultate obiiciunt, ita dissoluenda sunt. Aliud est apud Hippoc. & Gal. ὀξυθυμία, aliud Jυμὸς, aliud iracundia, aliud ira. ὀξυθυμία, seu iracundia, pusilli animi est affectus, qui leui de caussa excandescit nec sibi imperat. Tales sunt mulieres, pueri, & viri parum fortes: θυμώSeis verò, seu irati, intelliguntur magnanimi. Galenus com. 2. in lib. I. Epid. ὀρυθύμους, iracundos, opponit θυμώδεσι, iratis, quòd θυμώδεις, ἀνδρεῖοι sint, virili animo, & rerum humilium contemptores: at ὀξυθυμοι, μικρόψυχρι. Horum diuersa est temperies, iracundi enim frigidi sunt: irati verò calido temperamento. Si itaque iracundae sunt mulieres, id habent à temperie frigida & à mentis impotentia, quia sibi nequeunt temperare.","prev":{"citation":"Historia anatomica 372.1-3","label":"372.1 to 372.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/372.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 373","label":"QVAESTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}