{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 374.1-4","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 374.1-4","ref":"374.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Quomodo semen sit efficiens & materiale principium. rem exprimunt rationem habet. Ex eo enim & generantur carnosae partes & nutriuntur, tum spermaticę, tum carnosę. Vtriusque principij ratio obscurissima est, quam nos in hunc modum explicare tentabimus. Τονὴ, σπέρμα, θορὸς, semen, genitura, apud Hippocratem saepè vnum idemque denotant. Aristoteles aliquando distinguit. Nos, quia verborum aucupes non sumus, nunc semen, nunc genituram vocabimus. Eius variae traduntur definitiones. Ego semen definio, corpus humidum, calidum, spumosum & album ex reliquiis alimenti vltimi & spirituum vbique oberrantium permistione vi testium excoctum elaboratumque ad perfectam animalis generationem Definitio haec, formalem, materialem, efficientem, & finalem seminis causam eleganter exprimit. Humiditas, caliditas, spumositas & albedo, formam designant. Humidum semen est & δενάμει & συστάσει, viribus & consistentia. Errauit ergo Ctesias Artaxerxis Regis Medicus, qui semen elephanti vsque adeò siccescere putabat, vt electro simile esset. Humidum autem esse debuit, tum vt ab agente facilè terminari posset; tum vt particularum omnium ideam formamque specificam contineret. Calidum est, vt educat formas illas: frigus enim non ingreditur generationem nisi per accidens. Spumosum est, spirituum permistione & motu: vnde à Poëtis Venus ἀφροδίτη dicta, ex spuma ęquoris nata fertur; & effusum semen statim minuitur exhaustis spiritibus; pituita verò & mucus eandem molem diutius seruant, quia perexiguos habent spiritus. Album est, tum quia in testibus & spermaticis vasis excoquitur, quorum interna superficies albescit, tum quia aëris & spirituum in se habet plurimum, vt audiendus non sit Herodotus, qui Aethiopum genituram atro colore infectam voluit. Materia seminis duplex est, residuum alimenti vltimi & spiritus. Residuum illud sanguis est, non in solidis partibus alteratus & dealbatus, vt existimarunt veteres, sed ruber, purus, & sincerus, à trunco venae cauae per spermaticas venas ad praeparantia vasa & testes delatus. Propterea iis qui supra modum rei venereae indulgent, cruentum plerunque prodit semen, interdum etiam sanguis purus. Et Soranus semen ex sanguine fieri voluit, propterea veteres, cognatos appellabant consanguineos. Est altera seminis materia, quae facit vt foecunda sint semina, spiritus scilicet per vniuersum corpus oberrantes, qui singularum partium ideam speciemque δέναμει continentes (aërei enim sunt humidique, alienam formam suscipientes facilè per arterias spermaticas ad vasa labyrinthea, epididymida & testes feruntur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 373-2","label":"HISTORIA ANATOMICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/373-2"},"next":{"citation":"Historia anatomica 374.5-6","label":"374.5 to 374.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/374.5"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}