{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 379-2","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 379-2","ref":"379-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379-2.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"QVAESTIO IIII. MPLISSIMVS hîc sese mihi ostentat disputationis campus, Kin quo liberum est aliquantulum excurrere & spatiari. Antiquissima fuit opinio, semen ab omnibus corporis partibus manare. Haec fuit summi Hippocratis libello De genitura, De morb. sacro, & De aëribus, locis & aqui sententia. Illic enim semen manare vult ἀπὸ παντὸς τοῦ ὑγροῦ, τοῦ ἐν σώ ματι ἔοντος, ab omni humido, quod in corpore continetur. Hic conceptis verbis: ὁ γόνος ἔρχεται πάντοθεν τοῦ σώματος· ἀπότε τῶν ὑγιηρῶν ὑγιηρὸς, ἀπό τε τῶν νοσερῶν νοσερὸς: semen ab omnibus prodit partibus; sanum quidem à sanis, aegrum ab aegris; vnde mutili mutilos generant, calui caluos, lienosi lienosos, &c. Confirmatur hęc opinio quatuor rationibus. Primùm, quod in coitu totum corpus oblectetur, & voluptate ge stiens quasi conuellatur. Vnde coitum Democritus paruam appellat epilepsiam. Deinde, quòd ex claudis claudi, ex mutilis mutili generentur; hinc morbi haereditarij. Tertiò, quòd vniuersum corpus ab immodica Venere exoluatur, marcescat, contabescat. Postremò, quòd nati omni ex parte parentibus sint similes. Exstat commemorabilis historia puelli cuiusdam in Chalcedone, qui stigmata patris brachio dextro inusta, in eodem brachio statim à primo ortu expressa habuit. Verùm conuellitur haec opinio ab Aristotele I. De gener. anim. cap. 17. & 18. Spiritus qui insunt in semine. Seminis diplex natura; ignea & cauca, Quomodo displex seminis materia permisceatur & excoquatur, Semen ab omnibus partibus manare, opinio Hippocratis. Confirmat rationibus. Ratio I. Secunda. Tertia. Quarta. Historia elegans. Conuellitur haec opinio ab Aristotele. Respondetur rationibus. Ad primam. Voluptatis caussa in coitu explicatur. Secunda ratio oppugnatur. Tertiae solutio. Quartae satissit. Altera opinio eorum qui à cerebro semen deriuant. Auctoritate confirmatur. Historiae. Macrocephali macrocephalos generabant. Scythae venas ponè aures secabant. Rationibus demonstratur à cerebro &","prev":{"citation":"Historia anatomica 379","label":"ANATOMICE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379"},"next":{"citation":"Historia anatomica 379.1-4","label":"379.1 to 379.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}