{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 379.5-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 379.5-7","ref":"379.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Extant elegantes historiae ad huius rei confirmationem, lib. De aëribus, locis & aquis. Prima est τῶν μακροκεφάλων, altera Scytharum. Erant olim apud Europeos quosdam macrocephali magno in pretio, & quibus longum erat caput, hi illustres & generosi habebantur. Itaque solebant nutrices capita puerorum mollia, fasciis in longum obductis comprimere & elongare: tandem, quae prius talia erant consuetudine, natura & conformatione euadebant oblonga, & ex macrocephalis macrocephali generabantur. Scythae verò cùm nullam equitandi rationem haberent, & sine stapedibus equitarent, coxendicis dolore ferè omnes torquebantur: cui morbo vt auxiliarentur, venas pone aures sibi praetundi iubebant, quibus exectis sterilescebant, praeclusis (interpretabantur quidam) semini à cerebro prodeunti viis, obducta cicatrice. Ad quam historiam fortasse alludens Iurisconsultus quidam scripsit, latronibus aures praescindi, ne latrunculos generent. Prodit ergo maxima seminis excocti & foecundi portio à cerebro & spinali medulla. Hoc rationibus leuioribus suaderi potest. In coitu maximè afficitur cerebrum, spinalis medulla, & oculi; & saepè ab immodica Venere, vt obseruat Hippocr. in Epid. & lib. De internis affectibus, tabes contingit νωτιαῖος, dorsalis. Memorat Albertus Magnus cuidam petulantissimo & libidinoso histrioni, dissecto post funus capite, exiguam cerebri portiunculam repertam. Praeterea ab immoderato coitu contingit caluities: at caluities ab inopia humoris est calidi & pinguis, quem immoderatus exhaurit coitus; & nemo (inquit Aristoteles) ante Veneris vsum caluescit. Hoc millies Caesari, ob deuictas Gallias triumphanti, exprobratum: Vrbaniseruate vxores, moechum caluum adducimus. His itaque & rationibus & historiis & auctoritatibus persuasi quamplurimi semen à cerebro ad testes manare putant. Qua de re quid sentiam, audacter proferam. Beatissimum, fateor, & planè diuinum Hippocratis fuit ingenium, quod, vt scribit Macrobius, nec fallere nec falli vnquam potuit. Est tamen hac in re excusandum, quia suis temporibus rudis erat & ferè incognita secandi ars. Itaque multa quę ad Anatomen spectant, publicis consignauit monumentis, quae nec intelligi nec explicari à nobis possunt. Nulli sunt, mihi credite, à cerebro & spinali medulla ad testes ductus conspicui, nisi fortasse exigui neruuli, qui spirituum tantùm, non seminis sunt delatores: neque etiam à iugulari externa ad testes feruntur rami, nisi ea ratione qua venae omnes continue sunt.","prev":{"citation":"Historia anatomica 379.1-4","label":"379.1 to 379.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 379.8-11","label":"379.8 to 379.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}