{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 379.8-11","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 379.8-11","ref":"379.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.8.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Absurdum igitur est existimare à cerebro per eas venas, quae ad aures excurrunt, ferri ad testes semen excoctum elaboratumque. Quam verò Scytharum historiam obiiciunt, qui resectis iis quae ponè aures sunt venis statim sterilescebant; veram, ni fallor, sterilitatis illius caussam ignorasse videntur. Putant quidam, praesectis illis venis, praecludi statim semini vias, obducta cicatrice: voluit Auicenna id fieri intercepto aditu spiritui animali: alij arteriam secari existimant, vnde vitali spiritui aditus prohibeatur. Sed ineptissima haec & parum Anatomica. Namque venae ille & arteriae, quae ponè aures apparent, externae sunt. Adsunt interna vasa insigniora per foramina cranij ad cerebrum excurrentia, quibus tanquam riuis, cerebrum irrigatur; per quę potiùs quàm per exteriora illa cerebrum non attingentia, semen pręterflueret. Sed demus per exteriores venas ferri semen, an cicatrix aditum praepediet? & vias semini aut spiritibus intercludet? Minimè gentium. Si enim crassior sanguis per vasa hęc fluit & refluit, cur semen spiritibus turgens eadem non permeabit? Alia ergo sterilitatis inquirenda est caussa, quàm viarum interceptio. Ego sanè ex Hippocrate sterilitatis illius caussas agnosco tres; equi tationem frequentem, dolorem ischiadicum, & nimiam sanguinis ex venarum sectione profusionem. Equitatio frequens lumborum, renum & partium spermaticarum robur exoluit: at equitabant continuò Scythę, & sine stapedibus. Quòd autem crebra equitatio sterilitatem pareret, docet Hippocrates loco citato; quia, inquit, τοῦτο δὲ πάσχουσι Σκύθέων οἱ πλούσιοι, οὐχοὶ κάκιστοι, ἀλλʼ οἱ εὑγενέστατοι· καὶ ἰχὶν πλείστὴν κεκτημένοι διὰ τὴν ἐππασιὴν· οἱ δὲ πένητες ἤσσον, οὐγὸ ιππάζονται. Inter Scythas ditissimi & nobiles maximè afficiebantur, minimùm verò infimi: & qui genere ac robore illustres erant, ob equitationem haec patiebantur; ignobiles vero minùs, quia rarò equitant. & crebra & frequenti equitatione ischiadico dolore corripiebantur, quae secunda est sterilitatis caussa. Nam nihil aequè corpus infirmum facit, & ad infirmitatem humorum adiungit corruptionem, ac dolor. Vt autem ischiadico dolori mederentur, venas ponè aures sibi pertundi iubebant, ex quibus copiosissimus sanguis manabat. Hinc tertia sterilitatis caussa.","prev":{"citation":"Historia anatomica 379.5-7","label":"379.5 to 379.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 379.12-13","label":"379.12 to 379.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/379.12"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}