{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 388.4-7","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 388.4-7","ref":"388.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.4.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Χώρέει (inquit) δὲ ἀμα οἷον ἀπὸ ἱερείου, καὶ ταχὺ πήγνυται ἦν ὑγιαίνη ἡ γιν. id est, effluit mulieri sanguis, velut à victima, & citò concrescit, si quidem sana sit. Quod repetit libro De natura pueri. At sunt laudabilis sanguinis conditiones, vt ruber sit, & citò concrescat. Galenus 3. De symptom. caussis, sanguinem hunc praeter naturam non esse scribit, sed quantitate duntaxat peccare. Rationibus id demonstrari potest. Sanguis hic in muliere sana (nam in morbosa totam massam inquinatam esse constat) sanguis, inquam, quem singulis mensibus excernit Natura, ab iisdem fit caussis, à quibus & sanguis reliquus, quo carnes explentur. Eadem est enim materia, idem hepatis calor, eaedem venae conseruantes, cur ergo dissimilis qualitas? Praeterea, si (quod sepiùs inculcat Philosophus) finalis caussa omnium est nobilissima, vincitque in naturae operibus reliquas omnes, cur superfluus hic sanguis in frigidiori mulierum natura redundat, nisi vt foetui concepto & efformato cedat in alimentum? Cur per vterum potius quàm per nares, vt maribus sanguinem hunc expurgat, nisi vt huic itineri assueta natura, statim conceptione facta, ad foetus nutricatum & generationem accurrat? Haec apud Hippocratem, Aristotelem, Galenum, & Medicos omnes, finalis est menstrui caussa. Ita, inquit Aristoteles, comparata est mulierum natura, vt earum sanguis ad locos & vterum perpetuò cursum inflectat, proptereaque, si bene valent, non nisi menstruales esse solent, nec vnquam varicibus, haemorrhoidibus, sanguinisque per nares profluuio corripiuntur. Si non aliam ob caussam ad vterum viam affectat hic sanguis, quàm ad puelli nutricatum, benignum esse & alimentarium nemo inficiabitur. Nam puro & dulcissimo sanguine foetum ali scripsit Hippocrates, libr. De natura pueri, & I. De morbis mulierum. Illic trahere vult foetum, quod dulcissimum est in sanguine, ἕλκει γὰρ ἀπὸ τοῦ αματος ἐς ἑωυτὸ τὸ γλυκυτάτον. Hîc verò mulierem quę vtero gerit, totam pallidam esse scribit, quoniam purus ipstus sanguis ad foetus nutritionem & incrementum absumitur. Quinetiam purum esse & alimentarium hunc sanguinem, quem in sana muliere per vterum excernit Natura, id luculenter testatur, quòd ex eo ad mammas refluente lac generetur; propterea nutricibus supprimuntur menses. At lac ex purissimo sanguine generari testatur Hippocrates lib. De natura pueri. Aristoteles cap. 2. libri 4. De generatione animal.","prev":{"citation":"Historia anatomica 388.1-3","label":"388.1 to 388.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 389","label":"QVAESTIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}