{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 389","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"eandem vult esse lactis & menstruorum naturam: propterea, nec lactantibus fluunt menses, nec lactantes concipiunt, & si conceperint, extingitur lac. Adde quòd si tanta esset menstrui impuritas, qualem plerique fingunt, oporteret vterum gerentibus grauius aegrotare, quàm quibus alia de causa menstruum supprimitur; quia dum puriorem sanguinis portionem trahit puellus, reliquus velut effrenis & venenatus relinqueretur in venis. Sed & saeuiora essent postremis mensibus symptomata, quod falsum esse docet experientia. Sola igitur quantitate in sana muliere superfluit sanguis menstruus, & eiusdem naturae, coloris, temperamenti est, ac reliquus qui in cauae trunco continetur, & quo carnes aluntur, excrementum tamen dicitur καταχρηστικῶς, quia eo expletae & saturatae carnes, quod reliquum est, in venas refundunt euomuntque. Sic saturatus chylo ventriculus, eum in intestina detrudit. Caeterum an secundae vel tertis coctionis excrementum sit sanguis menstruus, quaerit Auicenna. Nos & secundae & tertiae excrementum appellare possumus, sed diuersa ratione. Excrementum est secundae coctionis, quia totus sanguis primam in hepate generationem habet, & ab heperate, tanquam redundans quid & superfluum pellitur in truncum venae cauae. Excrementum est tertiae, quia à carnibus saturatis post tertiam coctionem excernitur. Quae contra sententis huius veritatem superiùs idductae sunt rationes, leuissimi sunt momenti. Nam vt haec omnia menstrui incommoda in cacochyma & morbosa muliere admittimus; ita in sana, & optimè constituta inficiamur. Quod si eius suppressio in sana muliere grauissima interdum pariat symptomata, id sua mora & cunctatione pręstat: aut, quia cum sanguine feruntur ad vterum, vniuersi corporis sentinam & membrum seruile, noxij humores, quorum permistione malignam acquirit qualitatem sanguis. Iam verò quae afferuntur menstrui incommoda, illius puritatem arguunt: optima enim & citò vitiantur, & in pessima abeunt: sic seminis grauiora sunt, quam sanguinis suppressi symptomata; quia purius semen, & magis spirituosum. Sic humanum cadauer omnium pessimè olet, quia hominis corpus omnium temperatissimum, & apud Hippocratem in lib. De affectionibus, alimenta quantò sunt meliora & accommodatiora, si corrumpantur, eorum corruptela deterior est, quàm ciborum, qui & minùs nutriunt, & deteriores sunt. An menstruus sanguis variolarum & morbillorum, qui semel in vita infestare solent, caussa sit.","prev":{"citation":"Historia anatomica 388.4-7","label":"388.4 to 388.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/388.4"},"next":{"citation":"Historia anatomica 389-2","label":"QVAESTIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/389-2"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}