{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 398.5-8","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 398.5-8","ref":"398.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.5.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Secundò, molam à vero conceptu discernit motus: si enim post tertium aut quartum mensem nullus persentiatur motus, vitiosus est conceptus: τὸ μὲν γὰρ ἀρσεν τρίμηνον, inquit Hippocrates, τόδε θῆλυ τεράμηνον τὴν κίνησιν ἔχει. mares namque tertio; foeminae quarto mense mouentur. At mola planè est immobilis, nec nisi per accidens imouetur cum vtero. Quod si motus quidam appareat tremulus & palpitans, non tam à mola excitari volumus, quàm ab vtero inutile pondus excutere contendente. Iam verò molae & infantis motus planè est dissimilis. Puellus enim in omnem partem vertitur sponte sua; mola autem instar globi, uunc in dextrum, nunc in sinistrum latus prout in hanc aut illam partem inclinat vterus, prouoluitur. Mola manu compressa statim loco cedit, sed mox in eundem recurrit. Puellus vt non cedit, sic neque recurrit. Tertium molae signum à lactis natura petit Hippocrates: στα δὲ, inquit, τόδε τεκμήριον μέγα ἐν τοῖσι τιτθοῖσι γάλα ἐκ ἔσγένεται. Est hoc maximum & certissimum molę indicium, quod in mammis lac nullum apparet: at si legitimus fuerit conceptus, lac in mammis generatur. Extat aureola libello De natur. puelli sententia: simulatque coeperit moueri foetus, tunc lac sui notam exhibet matri. Nullum autem generatur lac, si molam conceperit mulier, quia deest caussa finalis, infantis quippe nutricatus. Postremum & omnium certissimum molae signum à gestationis tempore petendum putat Hippocrates. Si enim vndecimum mensem, qui terminus est gestationis longissimus, excedat ventris tumor, nec vlla hydropis appaream indicia, molam in vtero gestari, non infantem, asseuerandum, αὐτὴ γὰρ, inquit praeceptor, δύοἕτεα, πολλάκις δὲ καὶ τρία οὕτως ἔχει. mola enim nonnumquam biennium, saepe etiam triennium totum manet. & Aristoteli cap. 7. lib. 4. de gener. animal. mola durat per annos quatuor, imò & tota vita, vt & consenescat, & commoriatur. Rationem adfert 10. De hist. animal. quia cùm non sit animal, nullum ciet motum, neque vterum solicitat, vt puer, qui calcitrando exitum quaerit. Deinde non spirat mola, nec aëre indiget: non ergo eum appetii ad exeundum. Addunt recentiores, quod quae molam concepit, tota est pallida & decolor, & vniuersum ferè corpus contabescit. De monstris & hermaphroditis.","prev":{"citation":"Historia anatomica 398.1-4","label":"398.1 to 398.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.1"},"next":{"citation":"Historia anatomica 399.1-3","label":"399.1 to 399.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.1"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}