{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia anatomica 399.1-3","citation":"André Du Laurens, Historia anatomica 399.1-3","ref":"399.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.1.md","author":{"name":"André Du Laurens","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens"},"work":{"title":"Historia anatomica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"QVAEST. XIIII. D deprauatos & illegitimos conceptus referri debent monstra, de quibus paucula quaedam hic annotare non erit ab instituto alienum. Monstra appellat Aristoteles παρεκβράσεις πάρεργα, excursiones, digressiones naturae, metaphora sumpta à viatoribus, qui aberrant & progrediuntur iter institutum. Nam cùm natura quod vult & intendit perficere non potest, ne nihil agat, facit id quod potest. Definit autem monstrum 2. physecon peccatum natura agentis ob aliquem finem, quo tamen frustratur aliquo principio corrupto. Contingunt mon stra multis modis; suntque eorum innumerae differentiae; ego praecipuas tantùm persequar. Monstra vel fiunt in sexu, vel in conformatione vitiata. In sexu dum incerti est sexus, dubites, sitne mas an foemina, aut dum vtrunque habet, vt hermaphroditae. Hermaphroditas, androginas διφυεῖς ἀνδροδήλυας ἄρσενοθήλυας vocant. In maribus id tribus fit modis; cùm in perinaeo seu interfoemineo, muliebre pudendum exiguum videtur; cùm itidem in scroto, sed nullo excrementi profluuio; cum ibidem exeunte lotio in foeminis vnico, cùm pe nis supra genitalis fastigium in clitorio & ima pube prominet. Addunt quidam in maribus, cùm supra penis radicem muliebris natura extat; in foeminis cùm penis ad inguina vel in perineo profertur. In conformatione monstra saepissimè fiunt. Ad conformationem refero figuram, magnitudinem, situm, numerum. In figura monstra contingunt, si quadrupedum more figuram habeat pronam homo, si faciem caninam, lupinam, vulpinam, &c. In magnitudi ne excedente, deficiente; si partium in aequalis sit proportio, caput scilicet amplissimum, aut ita exiguum, vt cum caeteris partibus non consentiat. In situ, vt si oculi in media fronte, nares lateribus, aures in occipite sint, & similia. In numero excedente, vt si duo corpora, duo capita, quatuor brachia; deficiente, vt si monoculus, si aures nullae, &c. De causis, varij varia sen tiunt. Theologi ad diuinam vltionem referunt; Astrologi ad astra. Alchabitius gradus quos dam esse dicit, in quibus si luna fuerit dum aliquis concipitur, partus monstrosus editur.","prev":{"citation":"Historia anatomica 398.5-8","label":"398.5 to 398.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/398.5"},"next":{"citation":"Historia anatomica 399.4-5","label":"399.4 to 399.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/399.4"},"credit":{"text":"André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica","quality":"ocr"}}